Salve, Alexander!

Gratus in Vicipaediam Latinam acciperis! Ob contributa tua gratias agimus speramusque te delectari posse et manere velle.

Cum Vicipaedia nostra parva humilisque sit, paucae et exiguae sunt paginae auxilii, a quibus hortamur te ut incipias:

Si plura de moribus et institutis Vicipaedianis scire vis, tibi suademus, roges in nostra Taberna, vel roges unum ex magistratibus directe.

In paginis encyclopaedicis mos noster non est nomen dare, sed in paginis disputationis memento editis tuis nomen subscribere, litteris impressis --~~~~, quibus insertis nomen tuum et dies apparebit. Quamquam vero in paginis ipsis nisi lingua Latina uti non licet, in paginis disputationum qualibet lingua scribi solet. Quodsi quid interrogare velis, vel Taberna vel pagina disputationis mea tibi patebit. Ave! Spero te "Vicipaedianum" fieri velle!


Vide aliquas paginas iam exstantes et lege, s.t.p., id quod sub formula:Augenda praescribitur. Praecipue necesse est in omnibus novis paginis Vicipaedicis (1) fontem fidei dignum citare (2) nexumque ad Vicipaediam in alia quadam lingua scriptam praebere. Melius erit tales fontes in paginis a te nuper creatis sine mora addere, quod, fontibus carentibus, post aliquot dies delebuntur. Andrew Dalby (disputatio) 14:56, 19 Octobris 2018 (UTC)