Classis : Amphibia 
Ordo : Apoda 
Familia : Dermophiidae 
Genus : Dermophis 
Species : Dermophis donaldtrumpi 
Dermophis donaldtrumpi   

Dermophis donaldtrumpi est proposita caecilianorum species nova, amphibium familiae Dermophiidarum, ex Donaldo Trump nomen habitura. Quae autem species, primum in Panama reperta, non iam ratione comprobatur, neque vero binomen rite publicatum est.

Descriptio

recensere

Dermophis donaldtrumpi est 10 centimetra fere longa, caeca, nitida,[1] limosa,[2] lubrica,[3] magno vermi similis, animal defodiens, vitam paene omnino subterraneam agens. Eius oculi lumen obscuritatemque tantum detegere possunt, ut binis tentaculis prope os utatur ad praedam reperiendam; praeterea ei est addita cutis lamina quam fetura resecare et edere potest.[4]

Secundum Rainforest Trust, amphibia sicut Dermophis donaldtrumpi effectibus calefactionis globalis magnopere obnoxia sunt, atque ergo in periculum exstinctionis venerunt.[5]

De nomine

recensere

Ius huius speciei aliarumque specierum plantarum animaliumque nominandarum, auctione a Rainforest Trust venditum, pretio $25,000 ab EnviroBuild mense Decembri empta est, a societate materierum constructionis quae sustineri possunt. Pecunia in venditione iurum huius et undecim ceterarum specierum novarum nominandarum expedita conservationem habitationum harum specierum adiuvabit.[6]

Aidan Bell, possessor societatis EnviroBuild, speciem e Donaldo Trump appellavit ad rationes Trumpianas de mutatione climatis patefaciendas atque ad periculum exstinctionis specierum in mentem imprimendum. Ait, "Id est nomen perfectum. Caecilianus e Latino caecus deducitur, Anglice 'blind' indicans, sententiam commodam quam Praeses Trump mutationi climatis constanter significavit perfecte adaequans."[7][8][9] Bell asseruit huius speciei facultatem luminis obscuritatisque tantum videndae consimilem esse usitatis capacitatis Trumpianae, quae mundum solum nigrum et album videre potest.[10]

Nexus interni

  1. Carrington 2018.
  2. Shannon 201.
  3. Robertson 2018.
  4. Robertson 2018.
  5. Carrington 2018.
  6. Antram 2018.
  7. Anglice “It is the perfect name. Caecilian is taken from the Latin caecus, meaning ‘blind’, perfectly mirroring the strategic vision President Trump has consistently shown towards climate change” (Carrington 2018).
  8. Bell 2018.
  9. Daughtery 2018.
  10. Anglice "Capable of seeing the world only in black and white" (Robertson 2018).

Bibliographia

recensere

Nexus externi

recensere