Dentes humani
Dentes humani sunt structurae ossium aliquantulum similes, quae frusta cibi secando contundendoque ad vorandum et concoquendum mandunt. Hominibus sunt quattuor dentium genera: incisores, canini, praemolares, et molares, cuique est effectus certus: incisores cibum secant, canini cibum scindunt, ac molares et praemolares cibum contundunt. Radices dentium, intra maxillam (superiorem) mandibulumque (inferiorem) iacentes, gingivis teguntur. Dentes in variis texturis variae densitatis et duritiae consistunt.
Homines, sicut alia mammalia, sunt diphyodontici, quae significat eos binas dentium copias promittere, quarum prima (copia decidua) sex menses natu plerumque apparere incipit, sed nonnullis infantibus recens natis sunt unus aut plures dentes (neonatales) qui videri possunt. Solita dentium eruptio sex menses natu molesta esse potest.
Dentium habitus
recensere- Amelogenesis imperfecta est status ubi smaltum apte aut minime non formatur.[1]
- Dentinogenesis imperfecta est status ubi dentinum apte non formatur, et aliquando cum osteogenesi imperfecta consociatur.[2]
- Dysplasia dentini est morbus ubi radices et pulpa dentium afficiuntur.
- Odontodysplasia regionalis est morbus qui smaltum, dentinum, pulpamque afficit, ut dentes in Roentgenianis radiis luridi appareant.[3]
- Diastema est status ubi hiatus inter dentes ob discrepantiam coniunctionis inter maxillam vel mandibulum et magnitudinem dentium efficitur.[4]
Nexus interni
Notae
recensere- ↑ Amelogenesis imperfecta, Genetics Home Reference, a service of the U.S. National Library of Medicine.
- ↑ Dentinogenesis imperfecta, Genetics Home Reference, a service of the U.S. National Library of Medicine.
- ↑ Cho, Shiu-yin (2006). "Conservative Management of Regional Odontodysplasia: Case Report". Journal of the Canadian Dental Assocociation 72 (8): 735–8.
- ↑ Journal of Dentistry for Children (American Society of Dentistry for Children), 48 (1980): 266.
- ↑ M. Hülsmann, "Dens invaginatus: aetiology, classification, prevalence, diagnosis and treatment considerations," International Endodontological Journal 30 (1997): 79–90.
Bibliographia
recensere- Ash, Major M., et Stanley J. Nelson. 2003. Wheeler's Dental Anatomy, Physiology, and Occlusion. Ed. octava. ISBN 978-0-7216-9382-8. Archivum interretiale.
- Cate, A. R. Ten 1998. Oral Histology: development, structure, and function. Ed. quinta. Mosby. ISBN 978-0815129523.
- Davies, David Michael. 1972. The influence of teeth, diet, and habits on the human face. Londinii: Heinemann Medical. ISBN 0433071605.
- Guatelli-Steinberg, Debbie. 2016. What teeth reveal about human evolution. Cantabrigiae et Novi Eboraci: Cambridge University Press, 2016. ISBN 9781107082106 (hardback), ISBN 1107082102 (hardback), ISBN 9781107442603 (paperback), ISBN 1107442605 (paperback).
- Neville, B. W., D. Damm, C. Allen, et J. Bouquot. 2002. Oral and Maxillofacial Pathology. Ed. secunda. W. B. Saunders. ISBN 978-0-7216-9003-2.
- Ross, Michael H., Gordon I. Kaye, et Wojciech Pawlina. 2002. Histology: a Text and Atlas. Ed. quarta. Baltimorae: Lippincott Williams & Wilkins. ISBN 978-0683302424.
- Scott, George Richard, et Christy G. Turner II. 1997. The anthropology of modern human teeth: dental morphology and its variation in recent human populations. Cantabrigiae et Novi Eboraci: Cambridge University Press. ISBN 0521455081.
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad dentes humanos spectant. |
Vide dentem in Victionario. |
Pars superior |
Os • Labia oris et buccae (Cavum oris • Dentes • Glandulae salivariae • Lingua) • Pharynx • Oesophagus • Stomachus • Iecur • ductus choledochus • Vesica biliaris • Pancreas |
---|---|
Pars inferior |
Intestinum • Intestinum tenue (Duodenum • Ieiunum • Ileum) • Intestinum crassum (Caecum • Colon ascendentem • Colon transversum • Colon descendentem • Colon sigmoideum • Rectum) • Anus |