Haec pagina de dentibus in genere narrat. Si dentes humanos in specie quaeris, vide Dentes humani.

Dentes (-tis, m.) (cf verbum Graecum Οδούς, Οδόντος) sunt organula calcificata oris hominis et multorum animalium gnathostomatum, qui optime prosunt ad masticandos, irradendosve cibos etiam ad defendendum et delaceranda corpora. Duri et marmorei sunt, confecti a corona, pars emergens, et singula aut pluribus radicibus, quae in alveolis osseis mandibulae maxillaeque iniectae sunt, et gingiva contegit. Duritia sua e calcio et phosphoro evenit. Parvulis sunt viginti dentes (itaque pueriles seu decidui appellati), qui postea decidunt, et triginta duo recrescunt. Homo adultus omnino triginta duos dentes habet, qui divisi sunt in quattuor praesertim:

  • octo mordices[1] sive primores[2] sive adversi[1], etiam 'dentes incisivi': Sunt dentes acutati anteriores, unius radicis, qui cibos caedunt.
  • quattuor canini[3] ; dentes cuspidiformes, unius radicis, cibos abrupiunt.
  • octo praemolares; duas cuspides habent, et duas radices quoque. cibos emolunt.
  • octo genuini, etiam molares [4] sive intimi[1] seu maxillares[1], etiam tertii appellati serotini sunt. Iam Varro scribebat genuinos adnasci annis fere bis septenis. Amplissimarum cuspidum, quoque emolunt ut praemolares. Prominentias plures habere possunt in corona sua, sicut varias radices. Sunt maiores.
Dens
Dentes hominis

Partes dentis

recensere
  • Substantia adamantina, vel enamelum: pars apparens dentis,textum translucidum est, igitur quod album videtur dentinum; durissimum corporis humani, ob paene plane minerale esse, et propterea et radicibus sensitivis caret, et non reponitur.
  • Substantia eburnea, vel dentinum: textum minerale sed minusquam enamelum; dentem colorat eburneum. Tubulos continet ubi radiculas odontoblasti emittunt.
  • Substantia ossea, vel caementum: est flava pars, dura qui dentinum tegit in radice dentis. Maxillam cum dente iungit.
  • pulpa: textum suave cum vasibus sanguineis dentem nutrentibus, et nerviculis sententias donantibus. Cellulae primae in ea odontoblasti qui dentinum faciunt. Pulpa dentalis est mollis textus in medio dentis, et continet nervus vasa, sanguine vasa, vasa lymphatica et textum conexivum.[5]

Sustentores dentis

recensere
  • Gingiva:
  • Alveolus:
  • Ligamen circumdentalis:

Morbi dentarii

recensere
  • Tegumen bacterianum:
  • Caries:
  • Gingivitis:
  • Periodontitis:

Dicta et adagia

recensere
  • "Albis dentibus deridere aliquem," id est tam vehementer irridere ut dentes ostendantur.
  • "Venire sub dentem," id est in potestatem alicuius maligni incidere.
  • "Dentem pro dente," praeclara locutio Biblica quae legem Talionis definit
  1. 1.0 1.1 1.2 1.3 Nomen. Il nuovissimo Campanini-Carboni latino-italiano italiano-latino (Taurini: Paravia, Mondadori, 2003)
  2. "incisivi": Campanini-Carboni : Vocabolario latino-italiano italiano-latino (1961) et Nomen. Il nuovissimo Campanini-Carboni latino-italiano italiano-latino (Taurini: Paravia, Mondadori, 2003)
  3. Campanini-Carboni : Vocabolario latino-italiano italiano-latino (1961) "canini"
  4. Campanini-Carboni : Vocabolario latino-italiano italiano-latino (1961) Nomen. Il nuovissimo Campanini-Carboni latino-italiano italiano-latino (Taurini: Paravia, Mondadori, 2003)Castiglioni, Aloisius; Mariotti, Scaevola. Vocabolario della lingua latina, latino-italiano, italiano-latino. Quarta editio a Petro Georgio Parroni curata (Taurini, 2007).
  5. De pulpa ex commentario endontics ex situ britannica

Nexus interni