Demetrius Nicolai filius Prjanišnikov (Russice Дмитрий Николаевич Прянишников, tr. Dmitrij Nikolaevič Prjanišnikov; Kiachtae in urbe tunc regionis Transbaicalensis et nunc Buriatiae natus die 25 Octobris [6 Novembris] 1865, Moscuae mortuus pneumoniae causa die 30 Aprilis 1948) fuit chemiae agronomicae ac biologicae atque physiologiae plantarum peritus Russicus et Sovieticus, conditor scholae scientificae Sovieticae in chemia agronomica.

Wikidata Demetrius Prjanišnikov
Res apud Vicidata repertae:
Demetrius Prjanišnikov: imago
Demetrius Prjanišnikov: imago
Nativitas: 25 Octobris 1865; Kiachta
Obitus: 30 Aprilis 1948; Moscua
Patria: Imperium Russicum, Unio Sovietica

Memoria

Sepultura: Vagankovo Cemetery

Biographia

recensere

Demetrius Prjanišnikov anno 1883 in gymnasio Ircutiae, anno 1887 in divisione naturali facultatis physico-mathematicae Universitatis Moscuensis complevit, et anno 1889 in Academia Agriculturali et Silvana Petrovensi studia sua complevit. Ab anno 1892 in Universitate Moscuensi docebat (ad annum 1929 lectiones de chemia agronomica ibi legit), et ab anno 1895 ad finem vitae suae in Instituto Agriculturali Moscuensi cathedram agrochemiae praefuit.

Anno 1910 gradum doctoris obtinuit. Anno 1913 socius correspondens Academiae Scientiarum Petropolitanae, anno 1929 enim socius ordinarius Academiae Scientiarum URSS et anno 1936 etiam socius Academiae Scientiarum Agronomicarum Omnius Unionis Leninianae electus est. Praeterea, socius Academiae Leopoldinae (ab anno 1925), socius honoratus Academiae Agriculturalis Regalis Sueciae (ab anno 1925) et Academiae Scientiarum Agriculturalium Cechoslovakiae (ab anno 1931) atque socius correspondens Academiae Scientiarum Francicae (ab anno 1946) fuit.

Praemiis Leniniano (anno 1926) et Staliniano (anno 1941), titulo Herois Laboris Socialisticae (anno 1941) nonnullisque aliis signis laudis ornatus est.

Nexus externi

recensere
  Lexica biographica:  • Deutsche Biographie •