David Sassoli
David Sassoli, die 30 Maii 1956 Florentiae natus, die 11 Ianuarii 2022 Aviani mortuus[1], fuit Italicus diurnarius, politicus Factionis Democraticae Italicae, ab anno 2009 europarlamentarius et, ab die 3 Iulii 2019 usque ad mortum suum, praeses Parlamenti Europaei.
Vita diurnarius
recenserePrimum diario Italico Il Tempo Romae laborabat. Anno 1989, diurnarius Il Giorno Mediolani, casum Muri Berolinensis lectoribus Italicis descripsit. Ab anno 1992 televisione laborabat.
Vita politicus
recensereDie 3 Iulii 2019 D. Sassoli praeses Parlamenti Europaei electus est.
Vita privata
recensereSassoli uxorem duxit atque duos liberos habet.
Myeloma contraxit. Mense novembris 2021 contagione Legionellis et pneumonia passus est[2]. Ab die 26 Decembris 2021, sui systematis immunitatis imbecillitate causa, in Centro Referentiae Oncologico Aviani admissus est, quo denique, die 11 Ianuarii 2022, mortuus est.
Notae
recensere- ↑ La Repubblica de morte Davidi Sassoli (Italice)
- ↑ Today de morbo Davidi Sassoli (Anglice)
Nexus interni
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad David Sassoli spectant. |
Simona Veil 1979 • Petrus Dankert 1982 • Petrus Pflimlin 1984 • Henricus Plumb 1987 • Henricus Barón Crespo cum Egon Klepsch 1989 • Nicolaus Hänsch 1992 • Iosephus Maria Gil-Robles 1994 • Nicola Fontaine 1999 • Patricius Cox 2002 • Iosephus Borrell 2004 • Iohannes Gerardus Pöttering 2007 • Georgius Buzek 2009 • Martinus Schulz 2012 • Antonius Tajani 2017 • David Sassoli 2019 • Roberta Metsola 2022 | |