Myeloma
Myeloma est vulgarissimus morborum canceri plasmocytorum. Est quaedam forma cancri haematologici. Causa myelomatis ignota, et morbus adhuc irremediabilis est.
Clonalis proliferatio plasmocytorum infert morbis plasmocytorum. Qualitas morborum plasmocytorum typica est, ut monoclonalis proliferatio plasmocytorum augmentum cuiusdam immunoglobuli distinctum efficit. Hoc augmentum in electrophorese M-componentem vel fasciam monoclonalem appellatur. Liberae catenae leves, quae in plasmate sanguineo demonstrari possunt, saepe quoque creatae sunt. Eae etiam in electrophorese urinae inveniri possunt.
Criteria diagnosis myelomatis
recensere- M-componens in plasmate sanguineo vel in urina.
- Supra decem plasmocyti clonales per centum in medulla ossium.
- Symptomata, signa vel damna a myelomate contracta - hypercalcaemia, anaemia, insufficientia renis damnaque ossium.