Scheda chartae asperae magnitudinum variarum, a 40 (crassa), per 80, 150, 240, ad 600 (tenuis).
Charta aspera carbidi silicii magnitudinis 320, cum aspectu propinquo.
Grana chartae asperae magnitudinis 60.
Taenia chartae asperae.

Charta aspera,[1] vel charta vitraria,[2] est fricandi instrumentum et quidem scheda chartae vel textile re fricatoria, sicut oxido aluminii et carbido silicii, altero lateri inductum.

Homines chartam asperam primum adhibuisse putantur in Sinis saeculo XIII, cum testae, semina, et harena tusa ad membranam gummi naturali conglutinabantur.[3] Cutis selachimorphorum (squamae placoidae) etiam ad fricandum adhibetur, et squamae asperae piscis familiae Latimeriidarum (fossilis vivi) eodem modo ab indigenis Comorianarum insularum adhibentur.[4] Equisetum hyemale, planta cocta et exsiccata, in Iaponia est traditionalis expoliendi materia, chartá abrasivá tenuior. Charta vitraria primum Londinii ab Ioanne Oakey anno 1833 fabricata est, cuius societas commercialis nova excogitata via et ratione glutinandi facultatem productionis massalis paravit.

NotaeRecensere

  1. Reijo Pitkäranta, Lexicon Finnico-Latino-Finnicum. WSOY, 2001; Davidis Morgan et Patricii Oeni Neo-Latin Lexicon (2018).
  2. Ebbe Vilborg, Norstedts svensk-latinska ordbok. Andra upplagan. Norstedts akademiska f怀rlag, 2009.
  3. Casey 2016.
  4. Thomson 1992: 60.

BibliographiaRecensere

  • Allen, Sam (1996) Classic Finishing Techniques. Sterling.
  • Baron, Brian (1987) The techniques of traditional woodfinishing. B.T. Batsford.
  • Casey, Don (2016) Know How: Sandpapers and Sanding. Sail Magazine, 3 Maii 2016. Editio interretialis.
  • Dresdner, Michael (1992) The Woodfinishing Book. Taunton Press.
  • Dresdner, Michael M. 1999. The New Wood Finishing book. Newtown Connecticutae: Taunton Press. ISBN 1561582999.
  • Jeffrey, Kirk. 1989. "The Major Manufacturers: From Food and Forest Products to High Technology." In Minnesota in a Century of Change: The State And Its People since 1900, ed. Clifford Edward Clark, 234. Minnesota Historical Society Press. ISBN 978-0-87351-238-1.
  • Stalker, & Parker (1688/1971) A Treatise of Japaning and Varnishing. Tiranti.
  • Stibane, Michael. Grünholz-Werkstatt für alle, die sie einrichten wollen. Amazon Create Space. ISBN 978-1-5028-1292-6.
  • Thomson, Keith Stewart (1992) Living Fossil: The Story of the Coelacanth. W. W. Norton & Company Limited.
  • Wittchen, Bernd, Elmar Josten, & Thomas Reiche (2006) Holzfachkunde. Editio quarta. B. G. Teubner Verlag.

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad chartam abrasivam spectant.