Carolus Maximowicz
Carolus Ioannis filius[1] Maximowicz (Russice Карл Иванович Максимович), die 11 Novembris[2] anno 1827 Tulae natus et 4 Februarii[3] 1891 Petropoli mortuus, fuit botanista Russicus.
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 11 Novembris 1827; Tula
Obitus: 4 Februarii 1891; Petropolis
Patria: Imperium Russicum
Obitus: 4 Februarii 1891; Petropolis
Patria: Imperium Russicum
Memoria
Sepultura: Smolensky Lutheran Cemetery
Vita et opera
recensereIn Annenschule Petropoli et postea in Universitate Dorpatensi apud Alexandrum de Bunge educatus, horto botanico Tartuensi et ab anno 1852 horto botanico Petrpolitano operam dabat. ab anno 1854 ad 1857 et a 1859 ad 1864 Amuris regionem, Orientem Extremum Russiae et Iaponiam investigabat. Ab anno 1869 horti botanici Petropolitani botanicus primus, ab anno 1870 Musei botanici director, ab anno 1871 Academiae scientiarum socius. Permultae species a Maximowicz descriptae sunt vel nomine eius appellatae.
Opera Latina nonnulla
recensere- Primitiae florae amurensis, 1859
- Rhamneae orientali-asiaticae, 1866
- Rhododendreae Asiae Orientalis, 1870
- Diagnosis plantarum novarum asiaticum (fasc. I—VIII, 1876—1893)
- Flora tangutica, sive enumeratio plantarum regionis Tangut (Amdo) provinciae Kansu, nec non Tibetiae praesertim orientaliborealis adque Tsaidon: ex collectionibus N.M. Przewalski atque G.N. Potanin, (Fasc. I. Thalamiflorae et Disciflorae, 1889)
- Enumeratio plantarum hucusque in Mongolia: nec non adjacente parte Turkestaniae Sinensis lectarum, 1889
Notae
recensere- ↑ In Germania Carolus Io[h]annes.
- ↑ Calendario Iuliano, scilicet 23 Novembris Gregoriano.
- ↑ Calendario Iuliano, scilicet 16 Februarii Gregoriano.
Nexus externi
recensereLexica biographica: • Deutsche Biographie • Большая российская энциклопедия • • IPNI |