Hortus botanicus Petri Magni
Hortus botanicus Petri Magni[1] (Russice Ботанический сад Петра Великого), anno 1714 decreto Petri Magni inceptus, est hortus botanicus in Petropoli in insula Apothecaria[2] (paene dimidiam partem insulae occupat) expositus. Instituti Botanici Komaroviani pars est. Plus quam 80 milia exemplarium plantarum nunc in collectione horti sunt.
Historia
recensereAb Ioanne Amman iam in insula Basilii conditus est. Gregorius Sobolewski (ab anno 1779), Carolus Antonius de Meyer (post 1831), Franciscus Iosephus Ruprecht (post 1855), Ernestus Rudolphus a Trautvetter (post 1866), Eduardus Augustus Regel (post 1875) directores horti fuerunt.
Notae
recensere- ↑ E.g. Index sporarum et seminum quae Hortus botanicus Petri Magni Instituti botanici nom. V. L. Komarovii academiae scientiarum rossicae pro mutua commutatione offert, Petropoli 2017. Breviter Hortus Petropolitanus, cf. seriem Acta horti Petropolitani. Plura de nominibus priscis videas: Institutum Botanicum Komarovianum.
- ↑ Flora Petropolitana, Petropoli 1799, p. 13 (Textus apud Google Books)
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Hortum botanicum Petri Magni spectant. |