Wikidata Carolus Maximowicz
Res apud Vicidata repertae:
Carolus Maximowicz: imago
Nativitas: 11 Novembris 1827; Tula
Obitus: 4 Februarii 1891; Petropolis
Patria: Imperium Russicum, Germania

Officium

Munus: botanista

Memoria

Laurae: Praemium Demidov, AAAS Fellow
Sepultura: Smolensky Lutheran Cemetery

Carolus Ioannis filius[1] Maximowicz (Russice Карл Иванович Максимович), die 11 Novembris[2] anno 1827 Tulae natus et 4 Februarii[3] 1891 Petropoli mortuus, fuit botanista Russicus.

Vita et operaRecensere

In Annenschule Petropoli et postea in Universitate Dorpatensi apud Alexandrum de Bunge educatus, horto botanico Tartuensi et ab anno 1852 horto botanico Petrpolitano operam dabat. ab anno 1854 ad 1857 et a 1859 ad 1864 Amuris regionem, Orientem Extremum Russiae et Iaponiam investigabat. Ab anno 1869 horti botanici Petropolitani botanicus primus, ab anno 1870 Musei botanici director, ab anno 1871 Academiae scientiarum socius. Permultae species a Maximowicz descriptae sunt vel nomine eius appellatae.

Opera Latina nonnullaRecensere

NotaeRecensere

  1. In Germania Carolus Io[h]annes.
  2. Calendario Iuliano, scilicet 23 Novembris Gregoriano.
  3. Calendario Iuliano, scilicet 16 Februarii Gregoriano.

Nexus externiRecensere

  Lexica biographica:  • Большая российская энциклопедия • IPNI