Bylina[1] est carmen epicum Russicum vulgare, ubi de heroibus (Russice bohatiri[2]) agitur. Versu tonico cum tribus vel quattuor accentibus bylinae componuntur.

Trophimus Riabinin, clarus rhapsodus bylinarum (1801–1885)

De nomine et origine

recensere

Nomen bylina, de Russico byl' (id est factum, vere factum) derivatum, non est ingenuum, sed ab erudito Ioanne Sakharov(ru) falso adhibitum in libro eius anni 1831. Ipsi vero rhapsodi bylinarum hoc nomen nesciunt, sed starinas (de staryi, scilicet Latine vetus, antiquus), i.e. carmina de tempore antiquo, eas appellant. Bylinae veterrimae etiam tempore Russiae Kioviensis componi incipiunt, quod multa testantur nec non id, quod bohatyri bylinarum Kioviae apud Vladimirum Magnum congrediuntur (qui in bylinis Vladimir Krasno Solnyshko, i.e. Vladimirus Sol Praeclarus, nuncupatur) interdumque contra Cumanos bellum gerunt. Sed tempore, cum viri docti bylinas colligere coepissent, solum in Pomoria, scilicet in regionibus septentrionalibus Russiae (Archangelopolitana, Vologdensis, Carelia), eae conservabantur.

De collectione et editionibus

recensere

Prima editio bylinarum in collectione Cyrilli 'Kirshae' Danilov(ru), quae circa anno 1742 conscripta erat, solum anno 1804 facta est[3]. Meliores collectiones a Petro Kireevskij[4] et ab Alexandro Hilferding(ru)[5] factae sunt.

Bohatiri

recensere

Inter heroes bylinarum sunt:

  1. Cf. Andreae Ivanov Lexicon terminorum phoneticae et metricae (Иванов А.В. Словарь метрико-фонетической терминологии), Moscuae 2005, p. 173. Nomen adiectivum bylinicus (ibidem).
  2. Cf. "Rossi… de heroibus suis, quos Bohatiros id est semideos vocant, aliis persuadere conantur" (Stanislai Sarnitii Descriptio veteris et novae Poloniae cum divisione eiusdem veteri et nova..., Cracoviae 1585, p. 34.
  3. Древние русские стихотворения, cf. editio 1818: Древние российские стихотворения, собранные Киршею Даниловым.
  4. Multis voluminibus, annis 1860—1870, cf. vol. I.
  5. Онежские былины, записанные Александром Федоровичем Гильфердингом летом 1871 года
  6. De nomine: Sancti Abraamii sermones duo. Nunc primum edidit Michael Krascheninnikov. Dorpati, 1911. Pp. CXIV, CXVI; Ioannis Martinov Annus ecclesiasticus Graeco-Slavicus, Bruxellis 1863, p. 67. (Textus apud Google Books)
  7. Papas, поп sacerdotis orthodoxi nomen Russicum vulgare est.

Bibliographia

recensere
  • Пропп В.Я. Русский героический эпос. Moscuae 1958.
  • Веселовский А.Я. Южнорусские былины. Ч. I—II, 1884.
  • Bailey, James; Ivanova, Tatyana (1998). An Anthology of Russian Folk Epics. Armonk, NY.
  • Alexander, Alex E. (1973). Bylina and Fairy Tale; the Origins of Russian Heroic Poetry. Haga
  • Wilhelm Wollner, Untersuchungen über die Volksepik der Grossrussen, Lipsiae 1879.

Nexus externi

recensere