Sviatogor vel Sacrimontanus[1] est bylinarum Russicarum persona laudata, bohatirus[2]. Gigas erat statura et pondere incredibili, quem terra sustinere non posset, et in saxis Montium Sacrorum fabulosorum aetatem degebat.

De Sviatogore duae vel tres fabulae narrantur. Mikula Agricolae filius ei peram parvam tollere proposuit, sed Sviatogor quamvis gigas eam a solo tollere nequit, ipse autem usque ad genua in humum demergitur; interdum sic narratur, ut et mortuus sit, interdum autem Mikula una manu peram tollit Sviatogorique explicat omnem gravitatem terrae in ea esse. Rarius narratur Sviatogor uxorem quaerens Mikulam (qui et vates est) consuluisse, postquam Membranam Maritimam[3] secundum Mikulae praedicta nupsit.

Notior est fabula de Sviatogore et Elia Muromensi; uxor Sviatogoris, dum ille dormiebat, Eliam corrumpit et in cruminam abscondit, quibus cognitis (nam equus Sviatogoris dixit nimis grave pondus, immo bohatiros duos, se vehere nolle) Sviatogor uxorem infidelem necavit, Eliam autem fratrem germanum sibi nuncupavit. Iter facientes Sviatogor et Elias capulum mirabilem inveniunt, de quo Sviatogor exire non potest nec Elias eum liberare scit, quamvis gladium Sviatogoris et pars vis eius acceperat; nam ubi Elias gladio capulum percutit, ibi annulus ferreus circum capulum apparet.

  1. Russice Святогор, de святой, sacer, et гора, mons. Patronymicum Sviatogoris paene incognitum est (fortasse Gorynyč, Montis filius).
  2. Cf. Stanislai Sarnitii Descriptio veteris et novae Poloniae cum divisione eiusdem veteri et nova..., Cracoviae 1585, p. 34.
  3. Pljonka Pomorskaja.

Nexus externi

recensere