Mikula Agricolae filius[1] est bylinarum Russicarum persona laudata, bohatirus[2] famosus. Agricola est et semper arationi operam dans describitur.

De Mikula duae fabulae narrantur, in prima Volga Sventoslai filius, dux cum militibus, Mikulam arantem invenit et exercitus Volgae omnis aratrum uncinatum Mikulae de solo tollere nequit, in altera Sviatogor gigas peram parvam eodem modo nequit tollere, quam Mikula tollit et explicat, ut humi omnis pondus in ea sit.

Anastasia Dobryniae Nicetae filii uxor et Basilissa Stauri Godini filii uxor Mikulae filiae sunt.

Notae Recensere

  1. Russice Mikula Seljaninovič; Mikula forma regionalis Nicolai nominis est, quo saepe et Nicolaus Myrensis Russice nominatur.
  2. Cf. Stanislai Sarnitii Descriptio veteris et novae Poloniae cum divisione eiusdem veteri et nova..., Cracoviae 1585, p. 34.

Nexus externi Recensere