Comes Augustinus de Croze, nomine Francogallico pleno Joseph Augustin de Croze-Magnan sed saepius Austin de Croze (Lugduni natus die 17 Decembris 1866; ibidem mortuus, emphysemate pulmonis diu affectus, die 1 Septembris 1937) fuit diurnarius cantilenarumque popularium collector atque gastronomus ethnographicus Francicus.

Wikidata Augustinus de Croze
Res apud Vicidata repertae:
Augustinus de Croze: imago
Augustinus de Croze: imago
Augustinus de Croze: subscriptio
Augustinus de Croze: subscriptio
Nativitas: 17 Decembris 1866;
Obitus: 1 Septembris 1937;
Patria: Francia
Nomen nativum: Joseph Augustin de Croze-Magnan

Iuvenis in Anglia morans, ubi nuntios diariis Parisiensibus destinatos scribebat, anno 1897 uxorem duxit Florentiam Saram Morse e qua filiam Pauletam(fr) (athletam futuram) filiumque genuit. Anno 1912 iterum uxorem duxit,[1] videlicet scriptricem feministam gastronomamque Ioannam Bergouignan (sed nominibus litterariis J. A. Berjane et Berjanette). Ambo mox in Anglia, atque annis 1920 in Francia, artem coquinariam regionalem Francicam cenis colloquiisque scriptisque promovebant.[2]

Nobilis sed pecuniis semper carens, libros libellosque rapidius de rebus variis componebat, de amore (1894), de magia (1895), de aula regia Hispanica (1898, 1902), de phylis humanis (1904), de fabulis cantilenisque popularibus (1911 usque in 1925: de his rebus etiam Anglice scripsit). Annis 1920 et 1930 magis magisque ad gastronomiam se dedicans libros interdum apud domos editoriales, interdum iussu societatum commercialium edidit. Ille eodem tempore atque Curnonsky et Marcellus Rouff coquina regionum Francicarum in gastronomiam Francicam introduxit. Ille primus in La Psychologie de la Table (1928) artem coquinariam le neuvième art, scil. "artium nonam" definivit. In hoc libro commentationes amicorum Eduardi de Pomiane, Curnonsky, Rouff aliorumque plurum de arte cenatoria congessit.[3]

Scripta recensere

  • 1894 (cum Charles Bauchery) : L'évolution de l'amour (galante enquête) Textus
  • 1895 (pictore Manuel Orazi(en)) : Calendrier magique 1896 Textus Textus
  • 1898 : La Cour d'Espagne intime. Lutetiae: F. Juven Textus
  • 1902 : Alphonse XIII intime et la cour d'Espagne. Lutetiae: F. Juven
  • 1904 : Péril jaune et Japon. Lutetiae: Comptoir général d'édition Textus
  • 1911 : La chanson populaire de l'île de Corse. Lutetiae: Honoré Champion Textus Textus
  • 1917 (cum Gustave Ferrari) : The Beautiful Folk-Songs of the Stricken Provinces of France. St. Leonards-on-Sea: A. H. Butler
  • 1919 (cum K. P. Manojlović, Maurice Ravel, Rosa Newmarch) : Jugoslovenske narodne pesme. Londinii
  • 1923 : Livret d'or de la section gastronomique régionaliste du salon d'automne 1923 Textus
  • 1924 : Livret d'or de la gastronomie française: Salon d'automne 1924 Textus
  • 1925 (cum Florence Amery) : The Beautiful Folk-songs of France: Twelve songs and dances of Flandre, Artois, Picardie. Engolismae: Coquemard
  • 1928 : La Psychologie de la Table. Lutetiae: au Sans Pareil
  • 1928 : Les Plats régionaux de France. 1400 succulentes recettes traditionnelles de toutes les provinces françaises. Lutetiae: Editions Montaigne Textus
  • 1928 : L'esprit des liqueurs. Lutetiae: Laboratoires Réaubourg
  • 1931 : What to eat and drink in France, A Guide to the Characteristic Recipes and Wines of each French Province, with A Glossary of Culinary Terms. Londinii: Frederick Warne, 1931
  • 1933 (cum Curnonsky) : Le Trésor gastronomique de la France. Répertoire complet des spécialités gourmandes des trente-deux provinces françaises. Lutetiae: Librairie Delagrave
  • 1934 (pictore Ray Bret-Koch(d)) : Comment boire nos bons vins de France. Caves Félix Potin Textus
  • 1935 (cum Léon Larguier, Paul Mégnin) : La légende d'Hercule; Le haricot de Montastruc; Le royaume du vin; L'architecture languedocienne; Les plats braisés, etc. (La France à table). Butagaz
  • 1935 (cum Curnonsky, Gaston Derys, Phileas Gilbert) : La Bonne Vie: 250 recettes familiales et conseils pratiques (La France à table). Butagaz
  • 1939 (cum André Robine,[4] Prosper Montagné, Paul Bouillard,[5] Pampille, Gaston Derys, Edmond Favre, Maurice Beguin,[6] Cassabel) : Les recettes de Passiflora. Laboratoires de La Passiflorine

Notae recensere

  1. La Gazette (17 Novembris 1912) p. 2/4
  2. De J. A. Berjane vide "Les Femmes, la table et l'amour, tout un programme" (16 Septembris 2020) apud Villa Browna
  3. Laurent Seminel, "La Psychologie de la table d’Autin de Croze" (sic) in Amuse-bouche n° 8 (2016)
  4. De quo vide Gallica
  5. De quo vide Bibliorare
  6. De quo vide France-Archives

Bibliographia recensere

Nexus externi recensere