Eduardus de Pomiane

physiologus, ganeo
Wikidata-logo.svg Eduardus de Pomiane
Res apud Vicidata repertae:
Eduardus de Pomiane: imago
Nativitas: 20 Aprilis 1875; Circumdarium XVIII Lutetiae
Obitus: 26 Ianuarii 1964; Circumdarium XV Lutetiae
Patria: Francia
Nomen nativum: Édouard Alexandre Pożerski

Officium

Munus: coquus, physician writer

Eduardus de Pomiane, nomine natali Édouard Alexandre Pożerski (Lutetiae ad montem Martyrum natus die 20 Aprilis 1875; ibidem die 26 Ianuarii 1964 mortuus) fuit physiologus et scientiae culinariae eruditus. Subscriptione Pozerski 200 libros commentationesque de scientia biologica divulgari iussit. Nuncupatione De Pomiane 20 libros de re cibaria, cognitionibus scientificis repletos sed lectoribus minus eruditis destinatos, edidit; de eadem re programmata radiophonica ab anno 1929 usque in 1943 emisit contionesque publicas plus quam mille habuit.[1]

Filius Polonorum in Franciam refugorum, apud scholam Polonicam Parisiensem lyceumque Condorcet educatus est. Facultatem scientiarum universitatis Parisiensis frequentavit; discipulus Alberti Dastre factus Sorbonae dissertationem de fermentis digestivis paravit. Inde ad Institutum Pasteur anno 1901 translatus est, ubi de physiologia digestiva usque in annum 1940 quaerebat. Eodem tempore novam scientiam coquinariam evolvebat, professor anno 1921 apud Institutum Hygiaenae Alimentariae promotus. Vocabulum gastrotechnie anno 1922 in libro Bien manger pour bien vivre primus invenit. Anno 1929 cum aliis Academiam gastronomorum Francicam condidit.

Scripta selectaRecensere

 
Eduardus de Pomiane anno 1925 artem coquinariam praecipit apud Scholam superiorem culinariam Parisiensem
  • 1922 (sub nomine Édouard Pożerski) : Hygiène alimentaire
  • 1922 (Ali-Bab, praef.) : Bien manger pour bien vivre, essai de gastronomie théorique
  • 1929 : Cuisine juive, ghettos modernes. Lutetiae: Albin Michel
  • 1931 : La Cuisine en 10 minutes
  • 1933 : La Cuisine pour la femme du monde
  • 1933-1936 : Radio-cuisine. Chroniques gastronomiques diffusées par T. S. F. 2 voll.
  • 1935 : La Cuisine en plein air. Lutetiae: Paul Martial
  • 1935 : Vingt Plats qui donnent la goutte
  • 1938 : 365 menus, 365 recettes, précédés d’une étude sur le régime alimentaire de chacun
  • 1938 (editor) : Le Carnet d'Anna. Lutetiae: Laboratoires Zizine De editione 2021
  • 1939 : Réflexes et réflexions devant la nappe. Lutetiae: Guillaumin et Gérard
  • 1939 : Le Code de la bonne chère. Lutetiae: Albin Michel
  • 1940 : Cuisine et restrictions. Lutetiae: Corréa
  • 1941 : Manger quand même. Lutetiae: Corréa
  • 1943 : Conserves familiales et microbie alimentaire. Lutetiae: Albin Michel
  • 1948 : Bien manger pour bien vivre. Lutetiae: Albin Michel
  • 1955 : Des honnestes voluptés de bouche et d'amour

NotaeRecensere

  1. Numeri e commentatione #Brossollet (1989) extrahuntur.

BibliographiaRecensere

 
Eduardus de Pomiane anno 1929 inter conditores Academiae gastronomorum pictus (adstans quartus a dextra margine). Inter alios videntur Gasto Derys (ad sinistram sedens), Curnonsky (media acie sedens), Marcellus Rouff (adstans secundus a sinistra)
  • Jacqueline Brossollet, "L'Institut Pasteur vu par un gastronome" in Histoire des sciences médicales vol. 23 (1989) pp. 45-50
  • Julia Csergo, "Édouard de Pomiane: un humaniste moderne de la table" in Édouard de Pomiane; Julia Csergo, ed., Vingt plats qui donnent la goutte (Lutetiae: Menu Fretin, 2019)
  • "Pomiane, master of the unsacrosanct" in Elizabeth David, An Omelette and a Glass of Wine (1984)
  • Henri Girard, Odette Froger, "Édouard de Pomiane: scientifique et gastronome (1875-1964)" in Bulletin de la société historique et archéologique du XVe arrondissement de Paris no. 24 (2004) pp. 57-60
  • Ginette Mathiot, À table avec Édouard de Pomiane. Lutetiae: Albin Michel, 1975
  • Anna Topaloff, "Edouard de Pomiane, le tout premier «foodie»" in Nouvel Observateur (16 Augusti 2020) situs venalis

Nexus externiRecensere