Aricia (Latium)

Italiae municipium

Vide etiam paginam discretivam: Aricia (discretiva)

Aricia
Ariccia
Insigne Aricini
Imago Aricini

Aricia

Nomina Latina alia: Aricinum Castellum
Dialectus loci: 'A Riccia
Administratio
Terra: Flag of Italy.svg Italia
Regio: Latium
Provincia: Urbs metropolitana Romae Capitis
Indicia fundamentalia
Coordinata: 41° 43′ 0″ Sept., 12° 40′ 0″ Ort.
Altitudo: 412 m supra mare
Area: 18.36 km²
Incolae: 18 965 (2015)
Spissitudo: 986.11 per km²
Vici: Cecchinia (pars), Fontana di Papa
Municipia proxima: Albanum, Aprilia (LT), Ardea, Cynthianum, Lanuvium, Nemus Dianae, Rocha de Papa
Res aliae
N. cursualis: 00040
Praefixum: 06
Zona temporalis: UTC+1
ISTAT-Regio: 058009
N. tributarius: A401
Nota autocineti: RM
Nomen incolarum: Aricini
Patronus: Sancta Apollonia
Dies sollemnis: 9 Februarii
Charta
Commune
Situs communis in Italia
Pagina interretialis

Aricia[1][2][3] (-ae, f.) (alia nomina: Aricinum Castellum[1]) (Italiane: Ariccia) est oppidum Italiae ac municipium, circiter 18 965 incolarum, in Regione Latio et in Urbe metropolitana Romae Capitis situm. Icolae Aricini[1] appellantur.

Aricia est una de quatuordecim Castra Romana.

InsigneRecensere

SententiaRecensere

GeographiaRecensere

OeconomiaRecensere

HistoriaRecensere

In aetate RomanaRecensere

Aricia in monte Albano sita, sedecim milia a meridie Roma distabat. Nympha quaedam Aricia a poetis[4] postea ficta est, quae eponyma civitatis fieret. Plurimae fabulae huius generis nominum locorum rationem reddere solebant. Vetustissima vestigia moenium ibi reperta ad octavum vel septimum saeculum a.C.n. referuntur, circa idem tempus quo Roma condita fuisse traditur.

Antiquitus satis potens civitas in confoederatione Latina fuit Aricia (in qua quinto saeculo a.C.n. ineunte principatum habere visa est[5]). Nam templo et cultu communi Dianae nobilissima erat. Lacus (hodie lago di Nemi)[6] et nemus ibi Dianae consecrata erant : a multis comitibus dea cingebatur, a nymphis Camenis et Egeria, a Virbio, locali deo qui idem esse atque heros Graecus Hippolytus postea creditus est... Quo omnes Latini deae colendae causa veniebant. Exeunte vero decimo nono saeculo ab archaeologis in fano Dianae Aricinae multa ex voto dona, alumni praecipue mammas sugentes aut mascula femineaque genitalia, effossa sunt, a quo apparet Dianam ibi fecunditatis deam fuisse et matronas, postquam voti potentes factae essent, ad gratias agendas ex omni Latio venisse. Per scriptores antiquos scimus tabellas gratias agentes ex arboribus dependisse et matronas Romanas faces ferentes iter usque ad venerandum lucum fecisse. Nec postquam Aricia parvum municipium imperii Romani factum est matronae Romanae hunc lucum frequentare desierunt : nam Ovidius[7] hoc templum iuvenibus commendat, tamquam ibi facile puellam amandam invenire possint. Ritus autem archaeos et saevos (novus sacerdos priorem necabat) mirabantur auctores antiqui : itaque nonnulli[8] putaverunt Dianam Tauricam (quae hostiis humanis placabatur) ab Oreste Colchis Ariciam transvectam esse. Tamen regibus adhuc imperantibus Romani praepotentiam suam in Societate Latina ostentaverunt, dum fanum commune Dianae in monte Aventino dedicant[9], quo Aricinam famam minuere cupiebant.

Anno 338 a.C.n. tandem simul cum ceteris civitatibus Latinis a Romanis victi sunt Aricini et libertatem quidem amiserunt, mox tamen civitate Romana donati sunt[10]. Abhinc Aricia municipium fuit in tribu Horatia ac prima statio in Via Appia apud sedecimum lapidem milliarium[11]. Aricia, ubi decuriones adlocutus erat, Romam redibat Publius Clodius Pulcher, cum a Milonianis anno 52 a.C.n. interfectus est.

 
Pars vetus municipii Aricini e via Appia conspecta

Clari civesRecensere

NatiRecensere

VictiRecensere

MortuiRecensere

Urbis administratioRecensere

Aedificia egregiaRecensere

Ecclesia Catholica RomanaRecensere

Fractiones, vici et loci in municipioRecensere

FractionesRecensere

LociRecensere

Municipia finitimaRecensere

Nexus interni

Fontes antiqui.Recensere

Nexus externiRecensere

  • Situs publicus (Italiane)
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Ariciam spectant.

PinacothecaRecensere

NotaeRecensere

  1. 1.0 1.1 1.2 J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972, 3 voll.) 1 2 3}
  2. Storia di Genzano con note e documenti (Google eBook) - Niccola RATTI, 1797 - 174 pagine
  3. Castiglioni, Aloisius; Mariotti, Scaevola. Vocabolario della lingua latina, latino-italiano, italiano-latino. Quarta editio a Petro Georgio Parroni curata (Taurini, 2007).
  4. Vergilius Aeneis VII,780-782
  5. Dion. Hal. V,61.
  6. "Speculum Dianae" dicebatur. Ovidius, Fasti III,263-264 :vallis Aricinae silva praecinctus opaca/ est lacus, antiqua religione sacer;. Vide etiam Statium Silvae III,1(55-60). Strabo, Geographica V.3.12
  7. Ars amatoria I,259-262. Confer etiam Propertius II,32 : 9-10.
  8. Hyginus 261 (vide etiam Ovidium : "Orestea Diana" vel "Scythica Diana"). Strabo, Geographica V.3.12
  9. Titus Livius I,45, regnante Servio Tullio
  10. Velleius Paterculus I,14
  11. Horatius, Sermones I,5.
  Haec stipula ad urbem spectat. Amplifica, si potes!