Virbius erat minor deus, comes vel potius minister deae Romanae Dianae in nemore Aricino[1]. Non multum de eo narrabatur ; itaque poetae eundem esse atque Hippolytum filium Thesei decreverunt. Nam ille Graecus heros Dianae/Artemidi devotus erat et castitatem observabat.

Lacus Dianae sacratus, in cuius silva Virbius vixisse perhibetur (italice Lago di Nemi). Tum in finibus Aricinis situs erat.
Mors Hippolyti a Laurentio Alma-Tadema picta
Hoc nemus inde colo de disque minoribus unus
Numine sub dominae lateo atque accenseor illi[2]

sic de se ipso Hippolytus apud Ovidium loquitur. Nam cum deam Artemidem in primis observaret atque a coitu feminarum abstineret, amore novercae Phaedrae aspernato, ab ea apud patrem Theseum accusatus est, tamquam ipse uxorem patris stuprare voluisset. Nimis credulus rex filium exsecrationibus suis damnavit et Poseidon, Theseo exaudito, monstrum marinum immisit quod equos adulescentis pavore turbaret. Tum Hippolytus curru everso equis raptus laceratus est et in regnum umbrarum descendit. Sed ab indignante Diana rogatus Aesculapius vi herbarum lumini solis eum reddidit. Postea adulescentem

Paeonis revocatum herbis et amore Dianae[3]

lucus Aricinus dissimulavit. Ne agnosceretur neve invidiam moveret, Diana faciem et nomen mutavit : "Virbius esto!" dixit. Nam in priore nomine pars prima "Hippo-" equos Graece designabat, qui causa mortis ei fuerant. Ideo etiam a luco Dianae ineundo equi prohibebantur[4]. Ut fabulam confirmarent mythographi etymologiam popularem excogitarunt, nomen Virbium sic interpretantes tamquam "vir bis", id est bis natus. In Aeneide filium habet ex nympha Aricia[5] sibi genitum, Virbium nomine, qui in exercitu Turni militat. Sic saltem poetae narrabant.

  1. Extra Ariciam semel tantum in incriptione Neapolitana "flamen Virbialis" legitur. CIL X,1493Textus (ad verbum "Beleg" imprime "CIL 10, 01493").
  2. Metamorphoses , XV,545-546
  3. Aeneis VII,768. Cf Pausanias II.27.4
  4. Prudentius, libro secundo Contra Symmachum 53-56.
  5. Nomen a poeta ex geographia sumptum, ita ut nympha eponyma civitatis Ariciae videretur.

Plura legere si cupis

recensere

Nexus externi

recensere
  • Hederich, Benjamin: "Virbius" - apud: Gründliches mythologisches Lexikon. Lipsiae 1770, col. 2463