Phèdre est tragoedia Ioannis Racine poetae anno 1677 acta et hodie una e clarissimis fabulis theatri Francici habita. Ut praefatio ipsa indicat, argumentum ex Euripideo Hippolyto[1] ducitur. Multis locis tamen a tragoedia antiqua differt moderna tragoediaː inprimis Hippolytus non omnes feminas odit sed puellam Ariciam amat; quocirca apud Iohannem Racine non Hippolytus Veneris odio vexatur sed infelix Solis progenies (Pasiphae[2], Ariadne[3] et in hac fabula Phaedra[4]). Deinde non nutrix sed ipsa Phaedra nefandum amorem Hippolyto confitetur[5]. Apud Euripidem Phaedra et Hippolytus numquam invicem adloquuntur. Rumorem quoque vanum de Thesei morte addidit Racine ita ut de successione regni personae huius fabulae agant. Inter Euripidem et Ioannem Racine et Seneca Latine[6] et Robertus Garnier Francogallice[7] (1573) ex eadem fabula tragoedias composuerunt. Re vera Racine non minus Senecam quam Euripidem imitabatur.

Catherine Joséphine, histrio praeclara, Duchesnois Phaedram anno 1802 agit.

Personae

recensere
  • Thésée, rex Athenarum.
  • Phèdre, Thesei uxor, Minois et Pasiphae filia.
  • Hippolyte, Thesei et Antiopae Amazonis filius.
  • Aricie[8], puella nobilis ab Hippolyto amata, soror Pallantidarum qui Thesei rivales Atheniensium regnum vindicabant.
  • Œnone, Phaedrae nutrix
  • Théramène, Hippolyti praeceptor
  • Ismène, Ariciae comes et amica
  • Panope, Phaedrae comes
  • Custodes

Actio Troezenae in Peloponneso agitur.

Summarium

recensere
  • Actus Iː Hippolytus patrem quaesitum se profecturum nuntiat ac simul ob nascentem amorem Ariciam fugere fatetur, puellam e gente Theseo inimica ortam. Phaedra ignoto malo marcescens et a nutrice Oenone crebris interrogationibus lacessita ei Hippolyti amorem invictum confitetur quem ipsa damnat adeo ut odium erga eum iamdiu simulet. Tum mors Thesei eis nuntiatur. Statim Oenone Phaedram hortatur ut regnum capessat et vivere velit ad iura sui filii defendenda adversus Hippolytum et Ariciam. Simul amorem Hippolyti non iam scelestum aut impium esse demonstrat.
  • Actus IIː a Troezeniis rex factus Hippolytus plenam libertatem Ariciae reddit atque dulcem amorem confitetur. Quin etiam operam daturum ut Athenienses regnum Ariciae traderent pollicetur. Iam tenera verba responsura erat Aricia cum Phaedra Hippolytum quaerens sermonem eorum interrumpit. De filio suo et eius iuribus primo loqui vult, mox tamen amoris furore rapta cupiditatem suam detegit et privignum corrumpere temptat. Qui cum fugere cuperet Phaedra ensem eius corripit quo se occidat. At Oenone eam retrahit. Theramenes redit et Hippolyto nuntiat naves paratas esse sed Athenienses Phaedram ut reginam agnoscere.
  • Actus IIIː Phaedra Oenonen hortatur ut qualicumque modo Hippolytum leniat, vel Athenarum regnum pollicendo. Venerem quoque precatur ut sibi indomitum adulescentem tandem domet atque amori subiciat. Iam redit Oenone Theseum adesse nuntians et dominam trepidanter monet ut Hippolytum indicio mendaci accuset. Quae obvio Theseo pollutum esse eorum matrimonium declarat nec ullo verbo addito refugit. Theseus filium interrogat qui et ipse pudore tacet et profectionem suam nuntiat. Insidias quidem suspicatur sed innocentia confisus bonam spem habet.
  • Actus IVː Oenone Hippolytum apud Theseum falso accusat quod vim Phaedrae intulisset et ad fidem faciendam gladium quem in Phaedrae manibus reliquerat ostendit. Theseus gladium agnoscens dictis fidem habet et filium quamvis negantem maledicit. Nam Hippolytum veritatem de Phaedra dicere coram patre puduit. Quin etiam filio regnum relinquere iusso Theseus Neptunum deum precatur sibi ultionem parare (qui deus Theseum qualiscumque voti compotem facturum olim pollicitus erat). Re cognita Phaedra ad succurrendum et crimen confitendum adcurrit sed cum Theseus eam certiorem facit Ariciam amare Hippolytum silere mavult nec rivalem sibi praeferri pati potest. Ira commota Oenonen imprecationibus increpat quod sibi mori volenti restitisset atque eam expellit. Misera nutrix omni spe destituta abit.
  • Actus Vː Theseus Ariciam de Hippolyti amore interrogat quae verbis occultis monstrum non Hippolytum fuisse indicat. Iam inexorabilis duritiae Theseum paenitet et Oenonem iterum interrogare vult. Tum certiorem eum faciunt nutricem morte voluntaria vitam finisse. Iam filium revocari iusserat ut causam suam agere posset cum Theramenes redux longa narratione nuntiat Hippolytum cum monstro marino pugnantem perisse. Ita Neptunus regem voti compotem fecerat. Tum Phaedra veneno prius potato ad falsum indicium confitendum et priora verba retractanda accurrit. Maestus Theseus honores filio tribui iubet et ultimae Hippolyti voluntati obsecutus Ariciam adoptat.

Praeclari versus

recensere

Huic tragoediae versus insunt qui inter praeclarissimos Francogallicae poesis habentur utː

  • Le jour n'est pas plus pur que le fond de mon coeur (Hippolytus, 1112)[9], qui totus verbis monosyllabis constat.
  • C'est Vénus tout entière à sa proie attachée (Phaedra, 306)[10]
  • Charmant, jeune, traînant tous les coeurs après soi, (Phaedra de Theseo/Hippolyto, 639)
  • Tout m’afflige et me nuit et conspire à me nuire (Phaedra 161)
  1. Textus Euripidis
  2. Versus 249-250ː Ô haine de Vénus ! Ô fatale colère ! Dans quels égarements l'amour jeta ma mère.
  3. Versus 253/4ː Ariane, ma soeur ! De quel amour blessée, Vous mourûtes aux bords où vous fûtes laissée ?
  4. Versus 257/8ː Puisque Vénus le veut, de ce sang déplorable Je péris la dernière, et la plus misérable.
  5. Ita iam Seneca fecerat.
  6. Textus Senecae
  7. Textus apud Gallica
  8. Hanc personam apud Vergilium (Aeneis VII,780-782) invenit.
  9. 'Non purior est dies quam animus meus'
  10. 'Ecce Venus praedae tota haeret'

Plura legere si cupis

recensere

Nexus externi

recensere