Pasiphaë (mythologia)
Pasiphaë (-es sive -ae, f.; Graece Πασιφάη) in mythologia Graeca est filia Helii et Perseidos, uxor Minois Cretae regis. Catreum, Androgeum, Deucalionem, Glaucum, Acacallem, Xenodocem, Ariadnam, Phaedram peperit; Minotaurum quoque peperit. Nefando tauri amore, cui in vaccae simulacro latens sese coniunxit, infamis per totam Graeciam facta ex illo concubitu monstrum anceps tauro et homine mixtum peperit.
Sicut Circe et sicut neptis eius Medea, filia Aeetae, etiam Pasiphae magicas potestates habebat.
Nupta erat Minoi, filio Iovis et Europae principis Phoeniciae, cum quo filios habuit Androgeum (vel Eurygyem), Ariadnen, Deucalionem, Phaedram, Glaucum Cretensem, Catreum et Acacallin.
Pasiphae valde zelotypa erat, et ut maritum ab aliis mulieribus arceret, in eum maledictionem iecit: mulieres quae eum amabant a serpentibus, scorpionibus et scolopendris, quae ab eo eiaculabantur, devorarentur. Proclim Atheniensem principem ab hoc maleficio liberavit, ei herbam magicam dans quam a Circe acceperat. Deinde cum eo concubuit, duobus muneribus acceptis: iaculo quod numquam scopum falleret et cane a quo nulla praeda effugeret. Haec duo munera magica Europae, matri Minois, a Iove data erant.
Fontes
recensere- Apollodori bibliotheca 3.1.2-4, 3.15.1
- Pausanias, Descriptio Graeciae 3.26.1