Aribertus Reimann
Aribertus, vulgo Aribert Reimann (natus 4 Martii 1936 Berolini; mortuus 13 Martii 2024), fuit compositor et clavilista et musicae peritus Germanicus.
Wolfgangus Reimann, pater et musicae ecclesiasticae artifex, Irmgarda Rühle mater cantatrix fuit. Aribertus testimonio maturitatis accepto musicae se dedit. Munere correpetitoris ad Städtische Oper Berlin? functus est. Eo tempore etiam studiis rei musicae primo Berolini, ab anno 1958 Vindobonae incubuit. Quibus finitis clavilista in publicum prodiit. Tum Berolini ad Hochschule der Künste magisterium de carminibus quae eodem tempore erant (Theodisce Zeitgenössisches Lied) suscepit.
Cum carmina ad clavile cantanda admodum puer decem annorum composuisset, tum etiam annis sequentibus ab illis inceptis non aberrans voci humanae maxime deditus eiusmodi operibus multis et praeclaris innotuit. Porro cooperatione? cum Gunthero Grass poeta factus est. Nam et carmen eius "März" inscriptum anno 1965 modulis affecit, et ad libellos eius "Stoffreste" et "Die Vogelscheuchen" annis 1959 resp.? 1970 ballationes composuit.
Permultas compositiones variorum generum instrumentis aut vocibus comitante orchestra vel clavili exsequendas in publicum edidit. Aliae maximo apparatu perficiendae sunt, velut operae grandes, aliae minimo e.g. soli cantatori aut cantatrici comitante clavili. Plerisque autem earum ad textus factis celebrium poetarum—Celan, Euripidis, Goethii, Grillparzeri, Hölderlini, Joyce, Kafkae, Lorcae, Schilleri, Shakesperii, Strindberg—communes sunt gravitas quaedam dignitasque, sed etiam difficultas haud mediocris cantandi et ludendi.
Propter opera sua Reimann multis honoribus et praemiis dignatus est numeraturque in huius aetatis compositoribus maximi momenti.
Nexus externi
recensere- De vita vide plura apud Klassik-Heute (Theodisce)