Antonius P. Browne
Antonius Philippus Browne, Baro Meigle (vulgo Anthony P. Browne, natus Monapiae in insula die 29 Novembris 1941, mortuus 13 Octobris 2012 Vasingtoniae (D.C.)), fuit dissignator partium interiorum, inter cuius clientes fuerunt Oprah Winfrey, magnatum mediorum, Andreas Lloyd Webber, compositor musicus, ac Pamela Harriman et Evangelina Bruce, socialitae Vasingtonienses. Browne iuvenis fuit adiutor privatus Roberti Stigwood, administratoris Cream (et Erici Clapton), et aliorum gregum rockicorum Britannicorum,[1] et socius negotii Briani Epstein, administratoris gregis The Beatles. Praeterea ad tempus fuit administrator itinerum per orbem terrarum gregis Bee Gees.
Proceres Anglici et Americani suum modum proprium, qui "classicam" Angliae terram rusticam evocavit, aeque animadverterunt, inter quos Nicolaus Henderson, legatus Britannicus. Signa modi eius fuerunt interiores grandes quamquam commodi, et audax tectorum interiorum curatio. "Numquam album invenies tectum in aliquo quod umquam feci,"[2] ad New York Times dixit.
Vita
recensereBrowne, Monapiae die 29 Novembris 1941 natus, Londinii a tutoribus altus est. Ad Architectural Digest dixit se fuisse tres annos natum, cum pater in Bello Orbis Terrarum II mortuus esset, materque eum deseruisse, ut cum homine, cui liberi non placebant, habitaret.
Decennio 198 ineunte, a negotiis rockicis discedit ut Starcraft Cleaners, negotium familiare administraret, societatem Londinensem quae texta purgaret et restitueret. Inter patronos negotii erant Palatium Buckinghamense et Museum Victoriae et Alberti.
Susannam Driver in matrimonium duxit, cui repudium deinde remisit. Vasingtoniae tumore prope nervum opticum domi obiit, ab Oprah Winfrey propria persona die supremo curatus. Inter superstites sunt frater et soror ex eadem matre nata.
Notae
recensere- ↑ "Robert Stigwood," Allmusic.
- ↑ "You won't find a white ceiling in anything I’ve ever done." Megan McDonough, "Anthony P. Browne, interior designer to the stars, dies at 70," Washington Post, 27 Octobris 2012.
Fontes
recensere- McDonough, Megan. 2012. Anthony P. Browne, interior designer to the stars, dies at 70. Washington Post, 27 Octobris.
- Owens, Mitchell. 2012. In Memoriam: Anthony P. Browne. Architectural Digest, Novembri.