Andreas Lloyd Webber
Andreas Lloyd Webber (Anglice: Andrew Lloyd Webber natus Londinii die 22 Martii 1948) compositoris Gulielmi Lloyd Webber filius, est ipse compositor praecipue phantasticorum poëmatum musicorum.
Patria: Britanniarum Regnum
Familia
Coniunx: Sarah Hugill, Sara Brightman, Madeleine Gurdon
Proles: Imogen Lloyd Webber, Nick Lloyd Webber, William Lloyd Webber, Isabella Lloyd Webber
Primum composuit anno 1965 The Likes of Us (Gentes sicut nos) quod vitam philanthropistae Hibernici Thomae Ioannis Barnardo enarrat, quamquam hoc drama tamen usque ad annum 2005 non actum est.
Fabula scaenica eius quae prima rem bene gessit fuit anno 1968 Joseph and the Amazing Technicolor Dreamcoat (Iosephus et Pluviale Mirabile Varicoloratum). Hoc drama, scriptum pro schola in Anglia antequam in Broadway editum est, historiam Iosephi e Libro Geneseos sumptam more novo enarrat. Idem dici potest de dramate Jesus Christ Superstar (Iesus Christus Hero Optimus)anno 1971 scripto.
Magnopere spectatoribus placuit etiam Evita anno 1978 composita, quae res gestas Evae Peron, uxoris praesidis Argentinae, Ioannis Dominici Perón, narrat. Anno 1982 Lloyd Webber scripsit Cats (Feles) opus de felibus qui vivunt in viis ac plateis urbis magnae secundum Thomae Stearns Eliot poematum librum.
Anno 1985 Llooyd Webber scripsit Requiem, missam pro defunctis popularem, et insequente anno edidit Phantom of the Opera (Spectrum Theatri), opus etiam secundum antiquas mythistorias et pelliculas editum in quo narratur de theatri lyrici cantrice quae spectri in suo theatro apparentis amore capta est.
Mense Octobri 2009 nuntiatur Andream Lloyd Webber cancro prostatae affectum esse.
Alia opera
recensere- Starlight Express (1984)
- Aspects of Love (1989)
- Sunset Boulevard (1993)
- Whistle Down the Wind (1996)
- Bombay Dreams
- et The Phantom of Manhattan (2009).
Clarissima carmina eius
recensere- Any Dream Will Do ("Quodlibet Somnium Laborabit") - Joseph and the Amazing Technicolor Dreamcoat
- I Don't Know How to Love Him ("Nescio Quomodo Amandus Sit") - Jesus Christ Superstar
- Jesus Christ Superstar (Iesus Christus Superastrum) - Jesus Christ Superstar
- Don't Cry for Me Argentina ("Propter Me Noli Lacrimare, Argentina") - Evita
- Buenos Aires ("Bonaëropolis") - Evita
- Memory ("Memoria") - Cats
- Phantom of the Opera ("Phantasma Melodramae")
- All I Ask ("Hoc Solum Peto") - Phantom of the Opera
- No Matter What ("Certissime") - Whistle Down the Wind
Pelliculae secundum Dramata eius creatae
recensere- Jesus Christ Superstar (1973)
- Evita (1996)
- Phantom of the Opera (2004)