Antigone (Sophocles)

tragoedia quam Sophocles docuit
(Redirectum de Antigone Sophoclis)
Vide etiam paginam discretivam: Antigone (discretiva).

Antigone (Graece Ἀντιγόνη) est tragoedia Sophoclis poetae, circa annum 442 a.C.n. scripta et fatum filiae Oedipodis Antigonae narrans. Duas alias tragoedias ad mythologiam Thebanam pertinentes postea docuit, Oedipus rex et Oedipus Coloneus quae ambae servatae sunt et in eis Antigone partes magnas agebat. Primus quidem Sophocles e morte Antigonae tragoediam fecisse videturː ita nescitur quae ipse excogitarit poeta, quae rursus ab aliis acceperit. Exstant enim vestigia diversarum traditionumː in Dithyrambis Ion Chius et Ismenen et Antigonen ab Eteoclis filio Laodamante in Heraeo concrematas esse narrabat[1] et Euripides in tragoedia posteriore filium Antigonae et Haemoni dabat[2]. Certe mythographi posteriores Sophoclem plerumque secuti sunt. In hac fabula aeternas et divinas leges in hominum conscientia vigentes[3] cum decretis a rectoribus civitatum promulgatis collidentes investigatː num semper potestatibus in patria institutis oboediendum sit an nonnumquam fas sit civem seditionem facere?

Antigone fratris corpori clam appropinquans a Nicophoro Lytra picta (1865).

Personae

recensere
 
Stemma genealogicum.

Actio Thebis agitur, ante palatii regii aditum.

Argumentum

recensere

Polynices, Oedipodis filius, Argivorum sociorum exercitum contra patriam Thebanam et fratrem regnantem Eteoclem duxit, quod bellum ab Aeschylo Septem contra Thebas appellatum est. Thebani quidem vicerunt sed uterque frater mutuo ictu in proelio cecidit. Tum eorum avunculus Creon rex fit et edictum promulgat quo Polynicem sepeliri vetat. Antigone autem amore fraterno mota sed etiam honores deis debitos respiciens edictum contemnit et fratrem funebribus ritibus colit. Quocirca Antigone morte damnatur a Creone qui preces filii Haemonis et monitus vatis Tiresiae sprevit. Non sola Antigone moritur sed et Haemon et Eurydice, filius et uxor Creonis, manu sua pereunt maerore confecti. Ita Creon et religiose a deis damnatus videtur et politice sine dubio a spectatoribus Atheniensibus qui tyranni typum[4] in eo agnoscunt, bonum civitatis quo constet solum scire credentem. Principiis politicis talibus utiturː "anarchia nihil peius est"[5]. Cui Haemo respondet non 'rem unius esse civitatem'[6]. Ita verus protagonista tragoediae videtur esse Creonː nam Antigona ab ultima parte actionis abest et ira deorum in tyrannum tota incumbit.

Summarium

recensere
  • Prologusː Antigone sorori Ismenae simul Creonis novum decretum nuntiat quo Polynicis corpus sine sepultura, canibus avibusque praedam, iacere iusserat et suam voluntatem istius legis violandae[7]. Ismene prudenter et amanter talem audaciam dissuadere conatur. Antigone contemptim eam dimittit ac negat in futurum eius auxilium desideraturam.
  • Parodosː chorus senum Thebanorum a Creone convocatorum intrat et cantibus Argiorum cladem, Thebanorum victoriam celebrat.
  • Episodium primumː Creon de decreto Polynicem spectante chorum certiorem facit. Tum unus e custodibus invitus et trepidus nuntium ingratum adfertː aliquem terra clam corpus Polynicis texisse et ritus funebres celebrasse. Creon ira excandescens mortem custodibus minatur nisi facinoris auctorem detexissent.
  • Stasimon primumː chorus ingeniositatem humanae mentis celebrat. Bonos mores non semper fecundum ingenium sequentes deplorat.
  • Episodium secundumː custos redit Antigonam agens quam fratris corpori libantem deprehendit. Puella legem violatam non tantum non negat sed etiam extollit, deorum aeternas leges unius hominis decreto antiquiores esse praeferens[8]. Cum autem Creo ei obiceret quod honores Polynici tributi Eteocli alteri fratri pro patria mortuo iniuriam facerent gloriose respondet se "ad amoris communionem, non odii natam esse"[9]. Tum vehementer indignans Creon Ismenen quoque comprehendi iubet quae una cum sorore idem fatum obire cupit. At Antigone sociam mortis respuit quam sociam facinoris non habuit.
  • Stasimon secundumː chorus calamitatum seriem Labdacidas opprimentem deplorat necnon imbecillitatem humani generis contra deorum iram.
  • Episodium tertiumː Haemo patrem reverenter primum adit atque eius sententiam de sponsa Antigona mutare frustra conatur. In fine, cum nihil efficeret, iratis verbis increpans abit. Rex Ismenae quae nihil fecit veniam dat sed Antigonam vivam in subterraneam tumuli cameram includere decernit ubi fame moriatur.
  • Stasimon tertiumː chorus Aphroditae et amoris insuperabilem potentiam cantat.
  • Episodium quartumː comitante choro Antigone ad mortem duciturː sese cum Nioba comparat a deis lapidibus inclusa. Nec ipsa nec Creon quicquam a prioribus consiliis remittit quamquam morte appropinquante iuventutem amissam desiderare fatetur.
  • Stasimon quartumː chorus tria supplicia Antigonae similiora evocatː Danae, Lycurgus, filii Phinei.
  • Episodium quintumː praeclarus vates Tiresias, de Thebanis iamdiu optime meritus, dira prodigia refert quae ad Antigonae supplicium et Polynicis expositionem spectare docet. Creon eum accusat quod accepta pecunia ita dixisset et asperis verbis eum dimittit. Postquam vero vates iratus abiit chorus Creoni persuadet ut sententiam mutaretː tum tremebundus quam celerrime Antigonam liberare et Polynicem sepelire vult.
  • Stasimon quintumː chorus Dionysum deum invocat qui labem urbis elueret.
  • Exodosː nuntius narrat quomodo in carcere Haemonem Antigonam laqueo suspensam amplexum invenerint et ille viso patre gladio mortem voluntariam adierit. Quo cognito uxor Creonis quoque Eurydice telo sese transfigit. Postremo Creon gemens et lacrimans, corpus filii manibus gerens mortuam uxorem adspicitː culpam suam esse clamitans e scaena abducitur.

Testimonia antiqua

recensere

Secundum Demosthenem (De falsa legatione 247-250) orator Aeschines tum cum histrio per Atticam circumibat Creontis partes agebat.

  1. Argumentum Salustii.
  2. Argumentum Aristophanis grammatici.
  3. Versus 456. Cf Aristoteles, Ars rhetorica 1373b et 1375a-b (I.15.6).
  4. Versus 504-7 (verba Antigonae)ː τούτοις τοῦτο πᾶσιν ἁνδάνειν λέγοιτ᾽ ἄν, εἰ μὴ γλῶσσαν ἐγκλῄοι φόβος. ἀλλ᾽ ἡ τυραννὶς πολλά τ᾽ ἄλλ᾽ εὐδαιμονεῖ κἄξεστιν αὐτῇ δρᾶν λέγειν θ᾽ ἃ βούλεται. Quae eadem sibi placere omnes isti dicerent nisi metus linguam clauderet. Tyranmis multis bonis fruitur, in primis quodlibet dicere ei licet."
  5. Versus 672ːἀναρχίας δὲ μεῖζον οὐκ ἔστιν κακόν.
  6. Versus 737ː πόλις γὰρ οὐκ ἔσθ᾽ ἥτις ἀνδρός ἐσθ᾽ ἑνός.
  7. Quod "sanctum crimen" appellatː ὅσια πανουργήσασ᾽ (versus 73)
  8. Versus 453-5ː οὐδὲ σθένειν τοσοῦτον ᾠόμην τὰ σὰ κηρύγμαθ᾽, ὥστ᾽ ἄγραπτα κἀσφαλῆ θεῶν νόμιμα δύνασθαι θνητὸν ὄνθ᾽ ὑπερδραμεῖν.
  9. Praeclarus versus 523ː οὔτοι συνέχθειν, ἀλλὰ συμφιλεῖν ἔφυν.

Editiones et commentarii

recensere

Plura legere si cupis

recensere

Nexus externi

recensere