Andromeda (Euripides)
Andromeda (Graece Ἀνδρομέδα) est tragoedia quam Euripides anno 412 a.C.n. docuitː ad eamdem trilogiam pertinebat atque Helena. Nonnullos versus nobis servavit Stobaeus. Diu enim haec tragoedia hodie deperdita antiquis Graecis placuit ut quae ab Aristotele citabatur[1] et ab Aristophane parodice irridebatur.
De argumento
recensereNarratiuncula romantica Andromedae magna in gratia erat per totam antiquitatem. Quisnam enim non cupiat virginem catenis vinctam ab heroe liberari? Ante Euripidem iam Sophocles fabulam docuerat eodem nomine. Quamquam Andromeda Euripidea fragmentis tantum in aetatem nostram defluxit,[2] argumentum fabulae admodum bene cognovimus.[3] Si fidem scriptis Nicobule attributis reponimus, Alexander Magnus in novissima cena episodium ex Euripidis Andromeda quod memoria tenebat declamitavit.[4]
De Aristophanis parodia
recensereIam proximo anno 411 a.C.n. poeta comicus Aristophanes hanc tragoediam parodice irrisit[5]. Socerum enim Euripidis in scaenam induxit qui iussu ipsius Euripidis pilis prius evulsis et apparatu muliebri instructus in coetum feminarum Thesmophoria celebrantium sese clam insinuavit ut generum de illarum insidiis certiorem faceret. At cognitus iussu prytanis palo adligatus est quia nefas erat virum illas sacras caerimonias adire. Tum Andromedae partes agere coepit mortem expectantis. Euripides vero eum liberare conabatur et primum nympham Echo egit ultima querelarum verba identidem reddentem, mox ipsum Perseum liberatorem agere voluit sed sagittarius Scythicus qui socerum custodiebat stricta machaera eum fugavit.
Notae
recensere- ↑ Ars Rhetorica 1370b.
- ↑ Non paucae sunt editiones recentes: Bubel (1991); Klimek-Winter (1993); Gibert (2004).
- ↑ Gibert (1999-2000).
- ↑ Athenaeus, Deipnosophistae 537d.
- ↑ Thesmophoriazusae 1056-1132
Nexus externi
recensereBibliographia
recensereEditiones
recensere- Andromedatragödien: Sophokles, Euripides, Livius Andronikos, Ennius, Accius. Text, Einleitung und Kommentar von Rainer Klimek-Winter. Stuttgart: Teubner, 1993. (Beiträge zur Altertumskunde 21.)
- Euripides: Fragments edd. Christopher Collard, Martin Cropp (Cantabrigiae [Mass.]: Harvard University Press, 2008) vol. 1 pp. 124-155 (Loeb Classical Library) (Graece, Anglice)
- Euripides, Andromeda von Bubel Frank. Stuttgart: Steiner, 1991. (Palingenesia 34.)
- Euripides, Selected fragmentary plays, II: Philoctetes; Alexandros; Oedipus; Andromeda; Hypsipyle; Antiope; Archelaus, with introduction, translation and commentaries by Christopher Collard, Martin J. Cropp and John Carrington Gibert. Warminster: Aris and Phillips, 2004.
Alia scripta
recensere- Gibert, John Carrington 1999-2000. Falling in love with Euripides («Andromeda»). Illinois Classical Studies 24/25, 75-91.