Nicobule
scriptrix
Nicobule (Graece Νικοβούλη) fuit vel scriptrix vel persona cui scripta quaedam attributa sunt de aula Alexandri Magni, praecipue fortasse de convivio huius regis novissimo. De Nicobule nihil scimus; e scriptis, titulo incerto, duo fragmenta supersunt apud Athenaei Deipnosophistas:
- FGrHist 127 F 1. Νικοβούλη δὲ ἢ ὁ ἀναθεὶς ταύτῃ τὰ συγγράμματά φησιν ὅτι παρὰ Μηδείῳ τῷ Θεσσαλῷ δειπνῶν ὁ Ἀλέξανδρος εἴκοσιν οὖσιν ἐν τῷ συμποσίῳ πᾶσι προὔπιε παρὰ πάντων τὰ ἴσα λαμβάνων, καὶ ἀναστὰς 〈ἐκ〉 τοῦ συμποσίου μετ᾿ οὐ πολὺ ἀνεπαύετο ("Nicobule, aut is qui huic libros illos supposuit, ita scribit: 'Apud Medium Thessalum cenans Alexander, cum viginti una essent convivae, omnibus propinavit et ab omnibus vicissim propinationes accepit: deinde e convivio discedens paullo post quieti se dedit'": apud Athenaei Deipnosophistas 434c)
- 2. Νικοβούλη δέ φησιν ὅτι παρὰ τὸ δεῖπνον πάντες οἱ ἀγωνισταὶ ἐσπούδαζον τέρπειν τὸν βασιλέα· καὶ ὅτι ἐν τῷ τελευταίῳ δείπνῳ αὐτὸς ὁ Ἀλέξανδρος ἐπεισόδιόν τι ἀπομνημονεύσας ἐκ τῆς Εὐριπίδου Ἀνδρομέδας ἠγωνίσατο καὶ τὸν ἄκρατον προθύμως προπίνων καὶ τοὺς ἄλλους ἠνάγκαζεν ("Nicobule ait inter cenandum musicos et ludiones omnes oblectare solitos regem, et in novissima cena ipsum Alexandrum episodium aliquod ex Euripidis Andromeda quod memoria tenebat, tragoedorum more declamitavisse, et merum sedulo propinantem ceteros quoque ad bibendum coëgisse": apud Athenaei Deipnosophistas 537d; versio Caroli Mulleri)
Insuper de natura arborum Plinius, Naturalis historia 1.12.13 Charetem Ephippumque et Nicobulen citavit, sed de qua re incertum est; nisi sit Alexandrum militesque suos ex India hedera coronatos rediisse (Plinius, Naturalis historia 16.144).
Notae
recensere
Bibliographia
recensere- Editiones fragmentorum
- Silvana Cagnazzi, Nicobule e Panfila: frammenti di storiche greche. Bari: Edipuglia, 1997
- Fridericus Dübner, Carolus Mullerus, edd., Arriani Anabasis et Indica; reliqua Arriani et scriptores de rebus Alexandri Magni; Pseudo-Callisthenis historia fabulosa (Parisiis: Didot, 1846) Textus pars 2 p. 157 (vide p. 529 versionis archive.org) (Graece, Latine)
- Felix Jacoby, Die Fragmente der griechischen Historiker (Lugduni Batavorum: Brill, 1923- ) no. 127 (Graece) Kommentar (1930) p. 440
- I. M. Plant, Women Writers of Ancient Greece and Rome: An Anthology (Norman: University of Oklahoma Press, 2004) p. 67 (Anglice)
- Eruditio
- Richard Laqueur, "Nikobule" in Paulys Real-Enzyklopädie der classischen Altertumswissenschaft edd. G. Wissowa et alii (Stuttgart, 1893-1972 ~ ~) vol. 17 i (Stuttgart: Metzler, 1936) coll. 344-345
- Lionel Pearson, The lost histories of Alexander the Great (Novi Eboraci, 1960) pp. 67-68
- Patrick Pfeil, "Die Alexanderhistoriker Ephippos von Olynth (FGrH 126) und Nikobule (FGrH 127) in eAQUA" in Das Portal eAQUA: neue Methoden in der geisteswissenschaftlichen Forschung IV, Working Papers no. 9 (2013)
- Gregor Weber, "Alexander's Court as Social System" in A. J. S. Spawforth, ed., The court and court society in ancient monarchies (Cantabrigiae, 2007) pp. 83-98, vide p. 95
Nexus interni
Nexus externi
recensere- Nicobule in opere de mulieribus illustribus a Judy Chicago anno 1979 confecta apud Museum Bruclinense
- Brian Sheridan, "Finding the narrative in a lost historian: the case of the Alexander historian Nicobule (FGrHist 127)"