Ambrosius

episcopus catholicus
(Redirectum de Ambrosius Mediolanensis)

Aurelius Ambrosius, sanctus et Doctor Ecclesiae, sive "doctor mellifluus," Augustini magister, Augustae Treverorum in Belgica (hodie Germania) anno 340 circiter e familia Romana natus est. Studiis Romae incubuit et Sirmii cursum honorum coepit. Anno 370 consularis Liguriae et Aemiliae factus, anno autem 374 Episcopus Mediolanensis electus est, die 7 Decembris ordinatus.

Ambrosius et imperator Theodosius I, tela pictoris Antoni de Dyck.
Wikidata Ambrosius
Res apud Vicidata repertae:
Ambrosius: imago
Ambrosius: imago
Nativitas: 339; Augusta Treverorum
Obitus: 4 Aprilis 397; Mediolanum
Patria: Roma antiqua

Familia

Genitores: Aurelius Ambrosius;

Memoria

Sepultura: Basilica of Sant'Ambrogio
Sanctus, prelate (feriae die 7 Decembris, 20 Decembris)
Sanctus Ambrosius

Doctor Ecclesiae Catholicae
Natus 291
Mortuus 304
Attributa alvearium, puer, scutica, os
Patronus apis, animal domesticum, doctrina/eruditio, Mediolanum, Italia, scholasticus
Index Sanctorum

Quo in munere, caritatem in omnes maxime exercuisse habetur, verus pastor et doctor fidelium factus. Disciplinam ecclesiasticam strenue tutatus est; rectae fidei doctrinam, una cum diacono et amico Sabino, verbo, scriptis, et opere acriter contra Arianos defendit, quorum multos ad fidem converterunt.

Pro ecclesia Dei Christiani laboribus curisque perfunctus, obiit Sabbato Sancto, die 4 Aprilis anni 397. Postremis aetatis suae diebus viderat Iesum advenisse ad se et arridentem sibi.

Hymnorum compositor cum simplicium tum dulcissimorum, a quibus Prudentius poeta mox est profectus, musicae ecclesiasticae initium prope fecit. Ambrosius fuit universae ecclesiae donum, cui locupletem insigniter doctrinae ac sanctimoniae reliquit thesaurum.

Nexus interni

Nexus externi recensere