Wikidata-logo.svg Ambrosius Lobwasser
Res apud Vicidata repertae:
Ambrosius Lobwasser: imago
Nativitas: 1515, 4 Aprilis 1515; Schneeberg
Obitus: 17 Novembris 1585; Königsberg, Kaliningradum
Patria: Germania

Officium

Munus: poëta, Interpres, professor, scriptor, musicographus

Ambrosius Lobwasser (natus Schneeberg in Saxonia die 4 Aprilis 1515; mortuus est Regiomontii die 27 Novembris 1585) fuit humanista et iuris professor Germanicus qui multa opera Theodisce interpretatus est.

VitaRecensere

 
Ambrosii Lobwasser versio psalmorum Davidis regis

Ambrosius filius metallici superioris adulescentiam Schneeberg in Saxonia peregit, cui oppido metallorum exercendorum per totam vitam fideliter favebat. Aetate tredecim annorum Lipsiae sub fratris praesidium venit ad scholam Latinam frequentandam. Anno 1531 in Alma Matre Lipsiensi studens factus baccalaureatu anno 1535 coronatus est. Triennio post in consilium universitarium vocatus est et anno 1542 professor atque decanus proclamatus est.

Cum 1539 omnes docentes universitarii protestanticam fidem accipere cogerentur, Ambrosius indicavit se et familiares omnes iam dudum protestantes factos esse. Anno 1549 Lovanium, Lutetiam et Avaricum Biturigum iit ut iurium studio vacaret. Annis inter 1555 et 1561 Misniae in servitio burgravii velut iuris consultus laborabat. Anno 1561 Bononiam iter fecit, ubi eum anno consecuo doctoratu praemiaverunt. Statim dux Borussicus Adalbertus eum anno 1563 Regiomontium iuribus docendis arcessivit. Quinquies ibi rectoris munere functus est et ex anno 1566 consiliarius tribunali aulico assidens erat.

Iste vir in querelis ecclesiasticis politicisve, quae tunc in eis regionibus valide vigebant, numquam argumentis superari potuisse dicitur. Anno 1580 autem aegrotatus universitarium laborem deponere debuit.

Adeptiones et gravitudoRecensere

Lobwasser non solum in disciplinis doctis habendis sed etiam in libris pangendis gloriam sibi peperit. Opus eius magnum est sine dubio illa interpretatio Theodisca Psalterii Hugenotorum (1573) cui textus exaraverant Clemens Marot et Theodorus Beza, musicam autem Claudius Goudimel et alii. Lobwasser id piissimum opusculum in itineribus Francicis cognoverat; conversionem sat formalem fecit ut verba facile cantarentur. Magni momenti erant insuper verborum simplicitas et claritas. Lucubratio eo magis admirabilis, quia temporibus istis lingua Theodisca poetica adhuc in statu nascendi erat. De difficulatibus talibus testimonium nolens volens perhibuit Paulus Schede-Melissus conversione sua contemporanea, quae male evenit. Successus operis citati Ambrosiani ita felix erat, ut diu calvinistis in Germania libro cantuali liturgico futurum esset.

Interpretatio altera etiam haec: Bewerte Hymni Patrum (1579), i.e. florilegium hymnorum Latinorum tam mediaevalium quam recentiorum cantilenis spiritualibus propriis immixtis. Nonnullae et hodie in libris cantualibus Lutheranis inveniuntur.

Interpretatio tertia ecce: Tragoedia von der Entheuptung S. Johannis des Teuffers (circa 1576) secundum drama quoddam auctoris neolatini Scotici Georgii Buchanan cum habilitate magna ex historiis biblicis ad instar methodi Euripidei confecta.

Liber aedificans popularis est Biblia, darinnen die Summarien aller Capittel der hl. Schrift (1584). Post mortem prelo mandatum est opus praetitulatum Deutsche Epigrammata (1611) ubi classes sociales et munera uniuscuiusque ab ovo praesentantur. Hominibus omnibus virtutes appetendae atque sectandae ostenduntur.

Tamquam magister lingua Latina docens se summum humanistam et tamquam poeta Theodiscus se burgensem amabilem popularemque in omnes praebuit. In ecclesiasticis autem rebus ambo confluxisse videntur. Ambrosius homo religiosus et Lutheranus verus non timebat, ne calvinistarum psalmos converteret. In litterarum historia a peritis saeculo XVI adscribatur; psalterio Hugenotorum inspiratus versus Francogallicos (e.g. Alexandrinos et versus communes qui dicuntur) sollerter adoptavit. Quem postea sequebantur Martinus Opitz et alii, cum Lobwasser adhuc multo minus res artificiose excogitatos produceret. Psalterium eius plus quam centum editiones vidit! In Goethii opere Wanderjahre' (III, 5) narratur de strenuo atque probo psalmorum Lobwasseriensium cantu in communitate calvinistarum variis in tonis.

Frater Paulus Lobwasser (1513-1566) Lipsiae professor iurium erat.

Psalmus CXVIIIRecensere

Inter cantus qui et nostris diebus in ecclesis germanophonis audiuntur praesentetur versio originalis Ambrosianna et altera ad usum modernum emendata de psalmo CXVIII[1] Nun saget Dank und lobt den Herren:

Evangelisches Gesangbuch 294, 1.4

Textus originalis (Lipsiae 1576)[2]

1. Nun saget Dank und lobt den Herren,
denn groß ist seine Freundlichkeit,
und seine Gnad und Güte währen
von Ewigkeit zu Ewigkeit.
Du, Gottes Volk, sollst es verkünden:
Groß ist des Herrn Barmherzigkeit;
er will sich selbst mit uns verbünden
und wird uns tragen durch die Zeit.

4. Er, der da kommt in Gottes Namen,
sei hochgelobt zu jeder Zeit.
Gesegnet seid ihr allzusammen,
die ihr von Gottes Hause seid.
Nun saget Dank und lobt den Herren,
denn groß ist seine Freundlichkeit,
und seine Gnad und Güte währen
von Ewigkeit zu Ewigkeit.

(1.) Dancksaget nu vnd lobt den Herren /
Dann groß ist seine freundligkeit /
Vnd seine gnad vnd güt wirt weren /
Von ewigkeit zu ewigkeit.
Israel führ dir zu gemüte
Sein grundlose barmherzigkeit /
Bekenn und sag das seine güte
Bestendig bleib in ewigkeit.

(13a.) Gebenedeyt sei / der im namen
Deß Herren kompt in herrligkeit /
Gebenedeyt seyt allesamen /
Die jhr aus dem hauß Gottes seyt.
(14b.) Nu saget lob und danck dem Herren /
Dann groß ist seine freundligkeit /
Vnd seine gütigkeit thut wären
Von ewigkeit zu ewigkeit.

OperaRecensere

  • "Hymni Patrum", de Latino sermone versa, 1578
  • "Tragödia von der Enthauptung Johannis", versio Germanica operis Georgii Buchanan, 1583
  • "Deutsche zierliche Epigrammata", 1612

Nexus externiRecensere

NotaeRecensere

  1. Psalmus iste in versione neovulgata hic in paginis Vaticanis legi potest.
  2. Digitalisat