Absolutum in philosophia, metaphysica, religione, spiritualitate, aliisque contextibus est ens verissimum, ens ipsum in se contentum habitum, vel fortasse ens quod omnia entia alia transcendat et comprehendat.

Crux gammata (Sanscrite, 'bonum est'), signum a rotatione septem Big Dipper et Ursae Minoris stellarum circa Polarem per quattuor diei partes monstratum. Signum crucis gammatae et hi asterismi ex antiquitate sciuntur, et in multis orbis terrarum culturis ad absolutum realitatis principium repraesentandum, deum universi, per actionem turbinis circa centrum.
An aut Dingir 'divinus'. Ideogramma cuneiforme Mesopotamianum quod fontem entis describit medium vel centrum fulgoris realitatis.
Absolutum Yggdrasill in religione Germanica repraesentatur.

Nonnulli philosophi pantheistici affirmant ens verissimum esse exsistentia impersonale, sicut realitas vel conscientia. Alii, sicut philosophi perennes, proponunt varia vocabula similia variasque notiones eandem entitatem absolutam designare.[1][2] Philosophi autem atheistici, agnostici, et scientifici[3] arguere possunt nonnullam proprietatem mathematicam[4] vel legem naturalem, sicut gravitatem vel naturam ipsam, ens verissimum esse.[5]

Plotinus docuit propositum philosophiae esse "Unum contemplari."[6]

Inter communia absoluti signa sunt arbores mundi, arbor vitae, microcosmus, ignis, liberi,[7] circuli, mandalae, et corpus humanum.

Nexus interni

  1. Huxley 2009.
  2. Tillich 1951.
  3. De pantheismo.
  4. Universum e mathematica.
  5. Hawking et Mlodinow 2012.
  6. De commentario Plotini.
  7. Vide GeorgiiMacDonald The Golden Key.

Bibliographia

recensere
  • Hegel, Georg Wilhelm Friedrich. 1807 Phänomenologie des Geistes.
  • Brülisauer, Bruno. 1969. Der Begriff des Absoluten in der neuzeitlichen Philosophie. Bernae.
  • Cramer, Wolfgang. 1976. Das Absolute und das Kontingente: Untersuchungen zum Substanzbegriff. Ed. 2a. Francofurti.
  • Dadosky, John Daniel. 2004. The Structure of Religious Knowing: Encountering the Sacred in Eliade and Lonergan. State University of New York Press. ISBN 0791460614.
  • Findlay, J. N. 1970. Ascent to the Absolute: Metaphysical Papers and Lectures. Londinii.
  • Hawking, Stephen, et Leonard Mlodinow. 2012. The Grand Design. Iterum impressus. Novi Eboraci: Bantam Books. ISBN 9780553384666.
  • Huber, Gerhard. 1955. Das Sein u. das Absolute. Basiliae.
  • Huxley, Aldous. 2009. The Perennial Philosophy. Harper Perennial Modern Classics. Novi Eboraci: Harper. ISBN 9780061724947.
  • Müller, Klaus. 2011. Das Absolute. In Neues Handbuch philosophischer Grundbegriffe, ed. Petra Kolmer et Armin G. Wildfeuer, 1:12–24. Freiburg/München: Karl Alber.
  • Serrano Marín, Vicente. 2008. Absoluto y conciencia: una introducción a Schelling. Plaza y Valdés España.
  • Swinburne, Richard. 2004. The Existence of God. Ed. 2a. Clarendon Press. ISBN 9780199271689.
  • Tillich, Paul. 1951. Systematic Theology, vol. I. Sicagi: University of Chicago Press.