Inanitatis (nom. inanitas; Palice suññatā; Sanscritice śūnyatā) doctrinam Butta docuit conditor Buddhismi, qua quid esse in mundo negatur, quod suo iure constat. Namque omnia quae videmus nihil nisi species vanae mutuis inter se effectionibus ortae; qui vero se ab huiusmodi erroribus liberaverit, is et omnis generis cura solicitudineque caret buddharumque ad condicionem pervenit.

Nāgārjuna philosophus Mahayananus, auctor sectae Madhyamaka (hoc est "doctrina mediocritatis"), de inanitate sic opinatus est:

Sanscritice Latine
na svato nāpi parato
na dvābhyāṃ nāpy ahetutaḥ
utpannā jātu vidyante
bhāvāḥ kvacana kecana[1]
Neque a se neque ab alio
neque ab duobus nec sine causa
ortum quidem videtur
nihil ubique gentium
  1. Mūlamadhyamakakārikā, 1.1.