Aurea mediocritas
Aurea mediocritas (Graece μετριότης) est notio philosophica, quae in quacumque actione nec deficere neque extra modum agere docet.
Philosophia Graeca
recensereDelphis inscripta est haec sententia: "μηδὲν ἄγαν" (nihil praeter modum).
Plato autem discipulos ad auream mediocritatem, ut ex his locis in Politia apparet, Socratis voce hortatus est:
ἀδαμαντίνως δὴ δεῖ ταύτην τὴν δόξαν ἔχοντα εἰς Ἅιδου ἰέναι, ὅπως ἂν ᾖ καὶ ἐκεῖ […] γνῷ τὸν μέσον ἀεὶ τῶν τοιούτων βίον αἱρεῖσθαι καὶ φεύγειν τὰ ὑπερβάλλοντα ἑκατέρωσε καὶ ἐν τῷδε τῷ βίῳ κατὰ τὸ δυνατὸν καὶ ἐν παντὶ τῷ ἔπειτα· οὕτω γὰρ εὐδαιμονέστατος γίγνεται ἄνθρωπος.[1]
Adamantis quidem ritu firmiter fiducia huius rei habenda ei qui ad Orcum proficiscatur, ut et in illo loco […] noverit semper vitam inter haec mediocritatis deligere atque ultro citroque vitare quod nimis sit, et in vita praesenti quam maximopere potest et in omnibus quae posthac vivendae vitis; nam eo modo beatissimus homo fit.
Etiam Aristoteles de virtute auraea mediocritatis in Ethica Nicomachea scripsit.[2]
Philosophia Buddhica
recensereButta quoque auream mediocritatem docuit; nam erant in India suis temporibus ascetae, quorum doctrina nunc Iainismum vocatur, qui ultimam in victu ac cultu continentiam exercuit atque omnis generis voluptatem aspernati sunt. Is verum nec profusa luxurie arbitratus se ad virtutem ducendum neque temperantia nimia, sed aurea quidem inter has mediocritate, quam mediam viam appellabat.
Nāgārjuna autem praeclarissimus Mahayananus philosophus hanc Buttae de mediocritate doctrinam elaboravit atque ad primam philosophiam contulit, ut sectarum dogmaticarum praecepta refelleret, seu aliquid in mundo esse aientium sive negantium. Doctrina igitur huius philosophi ab aliis Madhyamaka est nominata, quoniam Sanscritice "mediocritas" nomen valet.
Notae
recensere- ↑ In libro X, 619a.
- ↑ Ethica Nicomachea, Liber II