Acidum desoxyribonucleicum

(Redirectum de ADN replicatio)

Acidum desoxyribonucleicum,[1] vel DNA et ADN, aliquando tessera vitae appellatum, est materia in qua informatio genetica conservatur et profertur. DNA in nucleis cellularum omnium animalium et plantarum contingit. Structura chemica DNA a Iacobo Watson et Francisco Crick die 25 Aprilis anno 1953 inventa est.

Duplex helix.

Nomina et structura

recensere
 
Acidum desoxyribonucleicum.
 
RNA et DNA inter se comparata.

Acidum nucleicum est compositum organicum quod Ioannes Fredericus Miescher a nucleis leucocytorum anno 1871 segregavit, quod sic nominatur, quia in nucleis cellularum oritur. Id est polymerum partium nomine nucleotida.

Sunt bini acidi nucleici species: DNA (desoxyribonucleicum acidum) et RNA (ribonucleicum acidum), quae magnopere facti speciebus discrepant. Unumquodque nucleotidum e base nitrogenata componitur cum spina e carbohydrato et radicali phosphate proveniente ex acido phosphorico (H3PO4). Ambo casibus, phosphas duo coniungit nucleotida aut per carbonium tertium aut per quintum, quamobrem si in una catenae extremitate carbo quintus est liber, necesse est in altera extremitate tertium carbonium esse liberum. Attamen spinae acidi DNA constant in carbohydrato desoxyriboso, spinae RNA in carbohydrato riboso. Bases nitrogenatae oriuntur e purina (adeninum et guaninum), vel e pyramidina (DNA, thyminum et cytosinum; RNA, uracilum et cytosinum). Huius modi bases a vinculis hydrogenicis iunguntur. Inter cytosinum et guaninum sunt duo vincula hydrogenica, sed inter adeninum et thyminum sunt tria. Ob has varationes, molecula RNA ex singulo filo longo simplici constat, cum DNA ex binis filis duplicem helicam formantibus constet.

Functiones DNA

recensere

Sunt duae acidi desoxyribonucleici officia:

Reduplicatio materiae geneticae

recensere
 
Acidi desoxyribonucleici duplicatio.

Quod ad informationes geneticas propagandas pertinet, reduplicatio DNA in statu metaphasis contigit, et sic fit: enzymum cui nomen est DNA-polymerase, in initio helicam acidi desoxyribonucleici dividit. Postea nucleotida attrahuntur ad DNA quod nunc ex singula serie compositum est, et per vincula hydrogenica helicae formantur.

Transcriptio DNA in RNA et translatio in proteina

recensere

Omnes cellulae proteinis utuntur ad sua officia bene gerenda et ad se perpetuandum. Facultas proteinas fabricandi in duabus partibus consistit:

Transcriptio in RNA est primus gradus per quem informationes geneticae in proteinis transferantur. RNA in cellularum nucleo contingit, et in ribosomatibus. In nucleo transcriptio, DNA in RNA maxime accidit, sed etiam in mitochondriis et in chloroplastis.

Plurimum translationis RNA in proteinam in ribosomate, particula plasmatica in cellula biologica, perficitur. Ribosomata sunt omnia divisa in partes duas, quae sunt maior atque minor subunitates.

Sunt variae formae RNA: mRNA, quod ribonucleicum nuntians est et in nucleo nascitur, informationem geneticam ad ribosomata ferens. Littera m in contractione vocabuli missaticum stat; missaticum vicissim ex voce missum provenit. tRNA est acidum ribonucleicum transferens, quod in translatione genetica acidum aminicum fert. rRNA est pars ribosomatum, quae ex proteinis rRNA constant. rRNA, sicut omnes species RNA, transcriptione fit. Pro tempore nucleolis conditur. Deinde recipit proteinum, finguntque ribonucleotida, quae in cytoplasmate formant ribosomata.

ADN detrimenta et refectionum machinationes

recensere

Corporis cellularum fraus cum damno minore acidi desoxyribonucleici devitari non potest, ut perpetuo substantiae chemicae, radiatio electromagnetica, radiatio ultraviolacea, Roentgeniani radii ordinem mutent. Machinationes restituendi ADN plures descriptae sunt, exemplum notum est divulgatio Lindahl de N-glycosidase[2].

Nexus interni

  1. Haan, H. R. M. de et W. A. L. Dekker, Groot woordenboek der geneeskunde: Encyclopaedia medica (Lugduni Batavi: L. Stafleu, 1955-1957).
  2. Lindahl T. (Sep 1974). "An N-glycosidase from Escherichia coli that releases free uracil from DNA containing deaminated cytosine residues". Proceedings of the National Academy of Sciences of the United States of America 71: 3649-53 

Plura legere si cupis

recensere

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Acidum desoxyribonucleicum spectant.