Experimentum Hershey-Chase
Experimentum Hershey-Chase est series experimentorum ab Alfredo Hershey et Martha Chase anno 1952 peractorum, quibus demonstraverunt geneticam materiam non e proteino sed ex acido desoxyribonucleico sive DNA constare.
Profectio experimenti
recensereAnno 1917 prima reperta sunt vira bacteriorum. Felix d'Herelle enim, cum bacteria investigabat, organismum repperit qui bacteria valet necare. Quos organismos bacteriophagos appellavit, quippe qui bacteria comederent. Etsi intellexerit investigationem suam morborum opprimendorum auxilio fore, nequibat providere, quantum fecerit progressum in studiis geneticis: probavit enim (vel potius ad probandum profuit) acidum desoxyribonucleicum (DNA) geneticam omnium viventium esse materiam.
Experimentum Hershey-Chase
recensereAnno 1952 Alfredus Hershey et Martha Chase ab exitu investigationis d'Herelle profecti, qua esset materia genetica bacteriophagus, diiudicare volebant. Experimentati sunt bacteriophago T2, viro cuius compages microscopio electronico nuper erat detecta.[1] Sciebant enim phagos bacteriorum e proteino et acido desoxyribonucleico tantum esse compositos: exteriorem partem sive involucrum e proteino, interiorem autem ex DNA constare. Simulac phago infectum est bacterium, interior pars huius incipit a phago domitari, qui adhibet bacterium ad vira multiplicanda. Itaque Hershey et Chase, utrum DNA an proteinum imperio bacterii potitum sit, cognoscere volebant. Constat sulphur proteino contineri, cum DNA non contineat sulphur. Etiam constat paululum modo phosphori proteino contineri, cum DNA multum contineat phosphori. Compositione igitur inter se differunt proteinum et DNA. Qua compositionum differentia usi suum aggressi sunt experimentum. Duobus radioisotopiis usi sunt investigatris.[2]
Primo experimento radioactivum bacteriophagis addiderunt phosphorum, nempe phosphorum-32 (sive 32P).[3] Escherichia coli phagis infecta Hershey et Chase involucrum proteini e cellulis infectis machina mixtoria removerunt. Quo facto viderunt investigatrum radioactivum non in proteini involucris sed in bacteriorum cellulis tantum conspici posse.
Altero experimento radioactivum bacteriophagis addiderunt sulphur, nempe sulphur-35 (sive 35S) investigatrum. Separatione facta perspexerunt investigatrum radioactivum in proteini involucris conspici sed bacteriis contagione phagorum infectis abesse. Quo demonstraverunt acidum desoxyribonucleicum (DNA) geneticam esse materiam bacteria inficientem.
Notae
recensere- ↑ Imago phagi T2 hic videnda est.
- ↑ Investigatrum, Anglice tracer.
- ↑ Phosphorus in DNA reses abest acidis aminicis viginti, e quibus constant proteina.
Bibliographia
recensere- Hershey, A.D. & Chase, M. (1952) Independent functions of viral protein and nucleic acid in growth of bacteriophage. Journal of Genetic Physiology 36,39-56.