Zillisheim (Germanice: Zillisheim, Alsatice Zilsa) est commune Francicum 2'555 incolarum (anno 2018) praefecturae Rheni Superioris et ab anno 2021 Communitatis Europaeae Alsatiae in regione orientali olim Alsatia, post autem diem 1 Ianuarii 2016 Alsatia Campania Arduenna et Lotharingia et nunc ex plebiscito Grand Est appellata.

Zillisheim: ecclesia Sancto Laurentio dicata
Zillisheim: communis tabula

Geographia

recensere

Hic vicus circiter 7km a Mulhusia ad meridiem distat; flumine Hellelo canalique Rhodanum cum Rheno coniungente adluitur. Suburbium Milhusinum habetur quia plerique incolae in vico tantum habitant, alibi professione aliqua victum quaerunt.

Historia

recensere

Hic locus iamdiu habitatus estː in monte ad fines vicini municipii Illfurth posito oppidi Celtici reliquiae inventae sunt[1], ac postea etiam cemeterium Merovidarum aetatis. Medio aevo plura castella ibi aedificata sunt, variis bellis omnino deleta[2].

Aedificia notabilia

recensere
 
Collegium episcopale (1869).

Ad vetus molinarium quinti decimi saeculi anno 1869 aedificatum est collegium episcopale quod hodieque omnes discipulorum classes usque ad baccalaureum accipit et catholice educat[3]. Architectus huius collegii fuit curatus parocchialis.

Nexus interni

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Zillisheim spectant.
  Situs geographici et historici: Locus: 47°41′43″N 7°17′44″E • OpenStreetMap • GeoNames • Thesaurus Getty • "68384" apud INSEE
 

Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes!