Illfurth (Germanice Illfurt) est commune Francicum 2'511 incolarum (anno 2012) praefecturae Rheni Superioris et ab anno 2021 Communitatis Europaeae Alsatiae in regione orientali olim Alsatia, post autem diem 1 Ianuarii 2016 Alsatia Campania Arduenna et Lotharingia et nunc ex plebiscito Grand Est appellata.

Illfurth: curia municipalis
Illfurt: communis tabula

Hic vicus circiter 12 km a Mulhusia ad meridiem distat; flumine Hellelo canalique Rhodanum cum Rheno coniungente adluitur. Nomen Germanicum Illfurth idem valet atque Latine "Helelli vadum". In finibus communis archaeologi oppidum Celticum invenerunt[1], in monte vadum supereminente.

  1. Oppidum du Britzgyberg. Muriel Roth Zehner, "Illfurth « les Hauts de Buergelen » : une plate-forme du Hallstatt final au pied de la fortification de hauteur du Britzgyberg", Actes du coll international AFEAF, Aschaffenburg (D), mai 2010, RGZM, 2012.

Nexus interni

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Illfurth spectant.
  Situs geographici et historici: Locus: 47°40′21″N 7°15′54″E • OpenStreetMap • GeoNames • Thesaurus Getty • "68152" apud INSEE
 
Terra

Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes!