Wallerant Vaillant
Wallerant Vaillant (vulgo: Wallerant Vaillant seu Wallerand Vaillant seu Wallerandt Vaillant; Insulae 30 Maii anno 1623 natus; Amstelodami 2 Septembris 1677 mortuus) fuit saeculi aurei chalcographus, pictor et adumbrationis peritissimus artifex Nederlandicus in Francia natus
Obitus: 28 Augusti 1677; Amstelodamum
Patria: Res Publica Coniunctarum Provinciarum
Biographia
recensereQui Ioannis frater[1] et Iacomi germanus (mater Maria Warlop) erat[2]. Loci natali adumbrationis rudimenta didicit[3] atque Antverpiae anno 1637 ab Erasmo Quellino seniore doctus est[4][1][2][3]. Postea picturae effigierum se dedit, magis lucrativae et eius facultatibus accomodatioris[3]. Anno 1647 Medioburgum migravit, ibique ad Sancti Lucae Sodalitatem receptus est[1]. Anno 1652 Amstelodami et de 1656 usque ad 1659 Francofurti ad Moenum laboravit[1]. Ibique virorum clarorum effigies complures pinxit et famam adquisivit[1]. Ad perficiendum effigies Leopoldi I et suorum aulicorum Vindobonam petiit quoque[2]. Anno 1659 cum marchione von Grammont Lutetiam iit[1][2][3], ibique divitias magnas congessit[3], et mense Iunii anno 1663 cum Gulielmo Schellinks domum rediit[1]. De 1664 usque ad 1667 Amstelodami laboravit[1]. Fuit pictor aulicus principis Gulielmi Friso, Frisiae gubernatori (statholder)[1][2].
Wallerant opera personarum effigies[4][1][5], venationum figurationes[1], generis argumenta[4][1], praecipue agricolarum vitae effigies, naturae mortuae cum piscibus, fraudes oculi, res religiosas et mythologicas complectuntur[1]. Inter fraudes oculi, quas ab eo perfectas est, nota est Tabula cum taeniis rubris ad tenendum epistulas[6]. Haec fuit prima pictura eiusmodi[6]. Postea alii pictores opera talia perfecerunt, ut Evert Collier, Cornelius Norbertus Gysbrechts et Samuel de Hoogstraten[6]. Praeterea, Roterodami, natura mortua cum piscibus feleque conservatur[1]. Vaillant notus est quoque ob picturas effigiantes iuvenes quos artem delineandi discunt[5]. Artifex primus fuit qui, ut fabricam, rationem atram usus est[5]. Hanc artem didicit anno 1658 cum Francofurti ad Moenum[5] aut fortasse Londinii in comitatu principis Roberti erat[3]. Sic complures artifices eum imitabatur[5]. Ultra ducentas chalcographias perfecit, ex quibus per saeculum XVIIIº imagines multae repraesentatae sunt, et secundum ipsius delinationes et secundum aliorum artificorum (coevorum ac Renascentiae litterarum) opera[3][5]. Ut delineator, praecipue effigierum personarum adumbrationes descripsit ad suas picturas perficiendum[5].
Andreas, Iacobus[1][5], Bernardus[5] et Ioannes Vaillant artem ab ipso didicerunt[1][5]. Ipsum illum Nicolaus-Bernardus Lépicié, Gulielmus-Dominicus-Iacobus Doncre et Anna Vallayer-Coster in pingendi ratione sectati sunt[1].
Opera
recensere- Mariae de Oosterwijck effigies, pictura supra tela cum pigmento oleario, 96 × 78 cm, 1671, Rijksmuseum, Amstelodami
- Delineator iuvenis, Musée de l'Hospice Comtesse, Insulae
- Wallerant Vaillant effigies a se picta cum casside, pictura supra tela cum pigmento oleario, 1655 fere, Niedersächsisches Landesmuseum, Hannoverae
- Mulieris iuvenis effigies cum tribus pueris, pictura supra tela cum pigmento oleario, 60 x 77 cm, apud Rijksmuseum, Amstelodami[7]
- Agnetis de Graef effigies, pictura supra tela cum pigmento oleario, 71 × 59 cm, 1663-1664, Amsterdams Historisch Museum, Amstelodami[8]
- Natura mortua cum piscibus feleque, pictura supra tabula cum pigmento oleario, 71,5 x 62 cm, 1650 fere, apud Museum Boijmans Van Beuningen, Roterodami[9]
- Paris effigies, pictura, Gemäldegalerie, Berolini[10]
- Wallerant Vaillant effigies a se picta cum galero vittato, pictura supra tela cum pigmento oleario, Gemäldegalerie, Berolini[11]
- Tabula cum taeniis rubris ad tenendum epistulas, pictura supra tela cum pigmento oleario, 51,5 x 40,5 cm, 1658[12]
- Comitis Theodori Henrici de Strattmann effigies, Bernardus Vaillant adiuvans, apud Rijksmuseum, Amstelodami[13]
- Iuvenis perlegens apud Amoris statuam, chalcographia ratio atra, 27,5 x 21,3 cm[14]
- Roberti von der Pfalz effigies, chalcographia ratio atra, 18,6 x 16,4 cm, apud Artium Museum, Franciscopolis[15]
Notae
recensere- ↑ 1.00 1.01 1.02 1.03 1.04 1.05 1.06 1.07 1.08 1.09 1.10 1.11 1.12 1.13 1.14 1.15 1.16 Rijksbureau voor Kunsthistorische Documentatie
- ↑ 2.0 2.1 2.2 2.3 2.4 Biografisch Woordenboek der Nederlanden
- ↑ 3.0 3.1 3.2 3.3 3.4 3.5 3.6 A Biographical and Critical Dictionary of Painters and Engravers
- ↑ 4.0 4.1 4.2 Enciclopedia online Treccani
- ↑ 5.00 5.01 5.02 5.03 5.04 5.05 5.06 5.07 5.08 5.09 Union List of Artist Names
- ↑ 6.0 6.1 6.2 Mr. Collier's Letter Racks
- ↑ Mulieris iuvenis effigies cum tribus pueris - Communia
- ↑ Agneta de Graef effigies - Communia
- ↑ Natura mortua cum piscibus feleque - Communia
- ↑ Paris effigies - Communia
- ↑ Wallerant Vaillant effigies a se picta cum galero vittato - Communia
- ↑ Tabula cum taeniis rubris ad tenendum epistulas - Communia
- ↑ Comitis Theodori Henrici de Strattmann effigies - Communia
- ↑ Iuvenis perlegens apud Amoris statuam - Communia
- ↑ Roberti von der Pfalz effigies - Communia
Bibliographia
recensere- "Vaillant, Wallerant (Dutch painter, printmaker, and draftsman, 1623-1677)". Union List of Artist Names Online. 2016
- "Vaillant, Wallerant". Enciclopedie on line - Treccani.it. 2016
- "Wallerant Vaillant". Rijksbureau voor Kunsthistorische Documentatie. 2016
- Abraham Jacob van der Aa; Karel Johan Reinier van Harderwijk;Gilles Dionysius Jacobus Schotel (1876). J.J. van Brederode. ed. Biografisch Woordenboek der Nederlanden. vol.XIX°. Harlemi. pp. 10
- Dror Wahrman (2012). Associated University Presses Inc.. ed. Mr. Collier's Letter Racks: A Tale of Art and Illusion at the Threshold of the Modern information Age. vol.III°. Novi Eboraci. pp. 31-32-33-34-35. ISBN 978-0-19-973886-1
- Michael Bryan (1816). Carpenter and Son. ed. A biographical and critical dictionary of painters and engravers. vol.II°. Londinii. pp. 500-501
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Wallerant Vaillant spectant. |