Maria de Oosterwijck (vulgo: Maria van Oosterwijck seu Maria van Oosterwyck; Nootdorp 20 Augusti 1630 nata; Uitdam 16 Novembris 1693 mortua) fuit saeculi aurei pictrix Nederlandica,

Wikidata Maria de Oosterwijck
Res apud Vicidata repertae:
Maria de Oosterwijck: imago
Maria de Oosterwijck: imago
Nativitas: 20 Augusti 1630; Nootdorp
Obitus: 12 Novembris 1693; Uitdam
Patria: Res Publica Coniunctarum Provinciarum
Mariae de Oosterwijck effigies a Wallerant Vaillant picta (1671)

Biographia

recensere
 
Natura mortua com floris et papilionibus

Qui erat filia Verbi Divini ministri[1] Iacobi de Oosterwijck et Hadrianae Lambrechts de Linschoten[2]. A Wilhelmo de Aelst[3][4] vel Ioanne de Heem[1][5] artem pingendi didicit[3][4][1][5]. In eius familia erant pictores nonnulli: matertera Maria de Linschoten nupsit Henrico de Beijeren, patri naturae mortuae pictoris Abraham de Beijeren, qui in matrimonium duxit Annam van den Queborn, naturae mortuae pictricem[2]. A pueritia ergo facultatem pingendi praebuit[2].

Primum Maria Delfi laboravit[3], ibique de 1656 usque ad 1658 in Voorstraat domi a materno genere avi eius officinam instituit[2], postea Lugdunum Batavorum (1658-1660)[3] petiit cum fratre Lamberto, qui theologiam discebat, ibique avunculus Ioannes Jansz. Orlers, historicus, agebat[2], dehinc Traiecti ad Rhenum laboravit (1660)[3], ibique mansit tres annos circiter, et naturas mortuas perfecit secundum rationem Ioannis de Heem, qui, Arnoldi Houbraken sententia, eius rector erat[2]. Anno 1675 denique Amstelodamum petiit, ibique habitavit adversus Wilhelmi de Aelst officinam, mansit et laboravit usque ad 1689[3].

Primum Wilhelmi de Aelst tiro fuit et per eum prima merita peregrina adepta est[2]. Deinde unice institit naturis mortuis, particulariter florum, pomorum et vanitatibus[2][3], et in quibus pingendis Ioannem de Heem imitatus est[5]. Hae picturae inde optimatibus Amstelodami venditae sunt[2]. Ea vivente, Maria famam acquisivit, adeo ut Ludovicus XIV et Leopoldus I imperator eius patroni fuerint et opulentiam adepta sit[5]. Eius opera a stirpe regia Francogallica, Anglica et Saxoniae aestimata sunt[5], Cosimus III Medices eius picturam emit quoque[4]. Attamen, ut mulieres plures, numquam ad pictorum sodalitatem unam recepta est[5].

Per totam vitam Maria picturae studuit, idcirco non nubuit: enim, ex Houbraken sententia, Wilhelmum de Aelst reiecit[2].

Geertgen Wyntges artem ab ipsa didicit[3].

  • Natura mortua cum floribus et papilionibus, pictura, 37,1 x 46 cm, 1669, apud Museum Artis Cincinnati, Cincinnati
  • Vanitas cum calva, clepsydra et vaso florum, pictura, 73 x 88,5 cm, 1668, apud Museum Historiae Artis Vindobonae
  • Natura mortua cum vaso florum et cochlea supra ligni tabula, pictura supra tela cum pigmento oleario, apud Museum Fitzwilliamense Cantabrigiae[6]
  • Natura mortua cum floribus et papilione, pictura supra tela cum pigmento oleario[7]
  • Vanitas cum calva et heliotropio, pictura supra tela cum pigmento oleario, apud collectanea privata[8]
  • Natura mortua cum floribus pomisque, pictura supra tela cum pigmento oleario, 1670 fere, apud Palatium Pittianum, Florentiae[9]
  • Natura mortua cum floribus in vaso scite ornato, pictura supra tela cum pigmento oleario, 62 x 47,5 cm, 1670-1675, apud Mauritshuis, Hagae[10]
  • Natura mortua cum vaso florum, citreo papilioneque, pictura supra tela cum pigmento oleario, deorsum in media pictura obsignata Maria Va Oosterwijck Aº 1675, 90,4 x 80,7 cm, 1675[11]
  • Natura mortua cum floribus, heliotropio insectisque, pictura supra tela cum pigmento oleario, 73,6 x 55,8 cm, 1670 fere, apud Museum Artis Denverii, Denverii[12]
  • Natura mortua cum floribus et papilionibus, pictura supra tabula cum pigmento oleario, 47,3 x 36,8 cm, 1686, apud Collectanea Regia[13]
  • Natura mortua cum floribus, insectis conchaque, pictura supra tabula cum pigmento oleario, 47,4 × 36,5 cm, 1689, apud Collectanea Regia[14]

Bibliographia

recensere

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Mariam de Oosterwijck spectant.