Vladimirus Ioannis filius Dahl, seu Dal (Russice Владимир Иванович Даль, tr. Vladimir Ivanovič Dal’), natus die 10 Novembris[1] anno 1801, mortuus die 22 Septembris[2] anno 1872, fuit scriptor, ethnographus et lexicographus Russicus. Opus magnum Vladimiri Dahl est Lexicon explicans? linguae Russicae maioris vivae[3].

Wikidata Vladimirus Dahl
Res apud Vicidata repertae:
Vladimirus Dahl: imago
Vladimirus Dahl: imago
Vladimirus Dahl: subscriptio
Vladimirus Dahl: subscriptio
Nativitas: 10 Novembris 1801; Pratalia
Obitus: 22 Septembris 1872; Moscua
Patria: Imperium Russicum

Familia

Genitores: Johann Christian Dahl;
Coniunx: Julie Dahl, Yekaterina Sokolova
Proles: Lev Vladimirovich Dahl, Olga Demidova

Memoria

Sepultura: Vagankovo Cemetery

Biographia

recensere

Vladimirus Dahl die 10 Novembris (22 Novembris secundum Calendarium Gregorianum) anni 1801 in Fabrica Prataliensi Imperii Russici (quod oppidum nunc est urbs Pratalia) natus est. Pater eius linguista, theologus et medicus Ioannes Christianus Dahl Dano genere erat . Mater Vladimiri Maria erat originis Germanicae Hugenotium ui? fuit polyglotta.

Vladimirus Dahl annis 18141819 Petropoli in schola navali educabatur et dein per aliquot annos munus in classi sustentabat. Anno 1826 studiosus facultatis medicae Universitatis Dorpatensis factus est, ubi studium suum anno 1829 complevit. Postea initio ut medicinae operat dedit et in nonnullis expeditionibus militaribus participavit, dein functionarius? factus est. Anno 1838 socius correspondens Academiae Scientiarum Imperialis Petropolitanae, operum historiae naturalis dedicatorum gratia electus est.

Dahl iam in iuventute notas varias de artibus et moribus populi Russiae collexit. Anno 1832 in lucem nonnullae fabulae Russicae ab eo renarratae editae sunt. Decenniis 184185 narrationes nonnullas de vita populi sub pseudonymo "Cosacus Prataliensis"[4] necnon opuscula nonnulla de lingua et moribus populi edidit. Enchiridia botanica et zoologica in usum scholarum militarium composuit.

Ab anno 1859 Vladimirus Dahl in dimissione erat et Moscuae habitabat. Annis a 1861 ad 1862 Proverbia populi Russici[5] edidit. Annis 18631866 opus magnum, i.e. Lexicon explicans? linguae Russicae maioris vivae[6], quem plus 50 annos composuerat, editum est. Quattuor volumina lexici circa 200 milia verborum includunt. Operis illius causa, Dahl Praemio Lomonosoviano affectus est et socius honoratus Academiae Scientiarum Imperialis Petropolitanae electus est.

Vladimirus Dahl obiit Moscuae, die 22 Septembris[7] anni 1872.

  1. Calendario Iuliano, scilicet 22 Novembris Gregoriano.
  2. Calendario Iuliano, scilicet 4 Octobris Gregoriano.
  3. Russice «Толковый словарь живого великорусского языка».
  4. Russice Казак Луганский, Kazak Luganskij.
  5. Russice «Пословицы русского народа»
  6. Russice «Толковый словарь живого великорусского языка».
  7. Calendario Iuliano, scilicet 4 Octobris Gregoriano.

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Vladimirum Dahl spectant.
  Lexica biographica:  Gran Enciclopèdia Catalana • Den store danske • Deutsche Biographie • Treccani • Store norske leksikon • Большая российская энциклопедия •