Vinum Lesbium in insula Lesbo factum est aetate antiqua; saeculis IV et III a.C.n. ab Atheniensibus laudatum est, saeculo I a.C.n. a Romanis. Archestratus in Hedypathia sic vinorum meliorum comparationem evolvit:

Pocula cum Servatoris Iovis hauseris ipse, εἶθ´ ὁπόταν πλήρωμα Διὸς σωτῆρος ἕλησθε,
excellens bibito, canum, vetus, et generosum ἤδη χρὴ γεραόν, πολιὸν σφόδρα κρᾶτα φοροῦντα
vinum, cuique comam niveus flos contegit udam, οἶνον, ὑγρὰν χαίταν λευκῷ πεπυκασμένον ἄνθει
in Lesbo natum, qua salsis cingitur undis. πίνειν, ἐκ Λέσβου περικύμονος ἐκγεγαῶτα.
Byblia vina probo Phoenice quae sacra gignit: τόν τ´ ἀπὸ Φοινίκης ἱερᾶς τὸν Βύβλιον[1] αἰνῶ·
Lesbia non tamen his conferri censeo iustum: οὐ μέντοι κείνῳ γε παρεξισῶ αὐτόν. ἐὰν γὰρ
nam nihil assuetus subito si Byblia gustes ἐξαίφνης αὐτοῦ γεύσῃ μὴ πρόσθεν ἐθισθείς,
illis Lesbia tu minus esse putabis odora, εὐώδης μέν σοι δόξει τοῦ Λεσβίου εἶναι
tempore praelongo nimium fragrantia quod sint: μᾶλλον· ἔχει γὰρ τοῦτο χρόνου διὰ μῆκος ἄπλατον·
inferiora tamen gustu sunt; Lesbia namque πινόμενος δ´ ἥσσων πολλῷ. κεῖνος δὲ δοκήσει
quam vino, ambrosiae sane propiora videntur ... οὐκ οἴνῳ σοι ἔχειν ὅμοιον γέρας, ἀμβροσίᾳ δέ ...
Est porro Thasium generosum ac suave bibenti ἐστὶ δὲ καὶ Θάσιος πίνειν γενναῖος, ἐὰν ᾖ
quod multis annis mollivit tarda senectus. πολλαῖς πρεσβεύων ἐτέων περικαλλέσιν ὥραις.
Urbibus ex aliis possim laudare racemos, οἶδα δὲ κἀξ ἄλλων πόλεων βοτρυοσταγῆ ἔρνη
monstrare et proprio cuias sit nomine palmes: εἰπεῖν αἰνῆσαί τε καὶ οὔ με λέληθ´ ὀνομῆναι·
uno sed verbo nihil haec ad Lesbia vina.[2] ἀλλ´ οὐθὲν τἄλλ´ ἐστὶν ἁπλῶς πρὸς Λέσβιον οἶνον.[3]

Tres species recognitae sunt, scilicet:

Hodie vinum Lesbium rarius et ad domi tantum bibendum producitur.

  1. Editores plures Βύβλινον seu Βίβλινον; Dalechampius taliter "Byblina"
  2. Versio Dalechampii
  3. Archestratus, Hedypathia fr. 59 Olson et Sens apud Athenaei Deipnosophistas 29a

Bibliographia

recensere
 
Lucunculus

Haec stipula ad alimentum spectat. Amplifica, si potes!