Vinum Thasium Thaso in insula Graeca factum est aetate antiqua. Saeculis V, IV, III a.C.n. ab Atheniensibus laudatum est, postea a Romanis contrafactum. Lex Γλεῦκος μηδὲ οἶνον ('Mustum neque vinum'), de mercatura vini Thasii saeculo IV a.C.n. ineunte promulgata est. Exstat et fragmentum legis de carpologis Thasiis eodem saeculo decretae. Archestratus in Hedypathia sic vinorum meliorum comparationem evolvit:

Trihemiobolus Thasius saec. IV a.C.n. ineuntis. Obv.: Satyrus cylicem proferens. Rev.: ΘΑΣΙΩΝ: Amphora/
Pocula cum Servatoris Iovis hauseris ipse, εἶθ´ ὁπόταν πλήρωμα Διὸς σωτῆρος ἕλησθε,
excellens bibito, canum, vetus, et generosum ἤδη χρὴ γεραόν, πολιὸν σφόδρα κρᾶτα φοροῦντα
vinum, cuique comam niveus flos contegit udam, οἶνον, ὑγρὰν χαίταν λευκῷ πεπυκασμένον ἄνθει
in Lesbo natum, qua salsis cingitur undis ... πίνειν, ἐκ Λέσβου περικύμονος ἐκγεγαῶτα ...
Est porro Thasium generosum ac suave bibenti ἐστὶ δὲ καὶ Θάσιος πίνειν γενναῖος, ἐὰν ᾖ
quod multis annis mollivit tarda senectus.[1] πολλαῖς πρεσβεύων ἐτέων περικαλλέσιν ὥραις.[2]
  1. Versio Dalechampii
  2. Archestratus, Hedypathia fr. 59 Olson et Sens apud Athenaei Deipnosophistas 29a

Bibliographia

recensere
  • "Thasian wine" in Andrew Dalby, Food in the Ancient World from A to Z (Londinii, 2003. ISBN 0415232597) p. 325
  • A. M. Bon, A. Bon, Les timbres amphoriques de Thasos. Lutetiae, 1957
  • A. Dalby, "Topikos oinos: the names wines of Old comedy" in D. Harvey, J. Wilkins, edd., The Rivals of Aristophanes (Londinii, 2000) pp. 397-405
  • Dimitri Gofas, "Les carpologues de Thasos" in Bulletin de correspondance hellénique vol. 93 (1969) pp. 337-370
  • Dimitri Gofas, "Remarques sur une inscription fragmentaire de Thasos" in Bulletin de correspondance hellénique vol. 91 (1967) pp. 483-490
  • Dimitri Gofas, "L'ὅρκος νηϊδίης à Thasos" in Bulletin de correspondance hellénique vol. 95 (1971) pp. 245-257
  • G. Mantzoufas, La loi thasienne Γλεῦκος μηδὲ οἷνον sur le commerce du vin. Athenis, 1967
  • François Salviat, "Le vin de Thasos: amphores, vin et sources écrites" in J.-Y. Empereur, Y. Garlan, edd., Recherches sur les amphores grecques (Athenis, 1986) pp. 145-196


  De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.