Victorius Emmanuel III (rex Italiae)
Victorius Emmanuel III de Sabaudia (natus Neapoli die 11 Novembris 1869, mortuus exsul Alexandriae die 28 Decembris 1947) Humbertii I filius, fuit rex Italiae a die 29 Iulii 1900, patre interfecto, usque ad annum 1946 ac etiam imperator Aethiopiae ab anno 1936, postquam regni Italiae copiae Haile Selassie vicerant, Negem (ducem) Aethiopiae, usque ad annum 1941, et rex Albaniae ab anno 1939 usque ad annum 1943.
Obitus: 28 Decembris 1947; Alexandria
Patria: Italia, Regnum Italiae
Familia
Coniunx: Helena
Proles: Princess Iolanda, Countess of Bergolo, Princess Mafalda, Landgravine of Hesse-Kassel, Humbertus II, Giovanna of Savoy, Princess Maria Francesca of Savoy
Familia: Sabaudia
Memoria
Insignia heraldica
Vita
recensereDie 22 Octobris 1896 Victorius Emmanuel Helenam, filiam sextam natu minimam Nicolai I regis Montis Nigri (1841−1921), in matrimonium duxit.
Regnum
recensereSuccessit Humberto I post necem eius anno 1900.
Anno 1914 incepit primum bellum mundanum et Italia, quae socia erat Imperii Germanici et Imperii Austo-Hungarici, iniit bellum contra socios suos pugnans cum Civitatibus Confoederatis, a quibus bellum victum est.
Mediolani die 23 Martii 1919 Benitus Mussolini factionem fascisticam condidit. Postquam fascisti die 28 Octobris 1922 magnum iter Romam fecerunt, Mussolini a perterrito rege Victorio Emmanuele III Praesidens consilii ministrorum factus est.
11 Februarii 1929 conscripta sunt Lateranensia pacta inter Regnum Italiae et Sanctam Sedem.
Anno 1936 post occupationem Abyssiniae rex se appellavit Imperatorem Aethiopiae usque ad 1943, et post occupationem Albaniae Regem Albaniae inter 1939 et 1943
Die 9 Maii 1946 Victorius Emmanuel III se abdicavit regno post cladem a duce Benito Mussolini secundo bello mundano acceptam, nec tamen monarchiae abrogatae et rei publicae liberae institutae obviam ire potuit. Nam eius filius Humbertus II unum mensem tantum regnavit, quia populus Italicus die 2 Iunii 1946, relata sibi quaestione de reipublicae forma, rempublicam liberam sine rege suffragiis elegit.
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Victorium Emmanuelem III spectant. |
Situs geographici et historici: • Store norske Lexikon • Treccani • Большая российская энциклопедия |
Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes! |