Lingua Veneta

lingua
(Redirectum de Venetice)
Si linguam Veneticam praelatinam quaeris, vide Linguam Veneticam.


Lingua Veneta Romanica lingua est.

Lingua Veneta
Łéngua vèneta
Taxinomia* Linguae Indoeuropaeae
Locutores2 200 000
Sigla1 —, 2 —, 3 vec
Status publicus
Officialis
PrivataVexillum Italiae Res Publica Italica

Vexillum Croatiae Res Publica Croatiae

Litterae
ScripturaScriptura Latina
Procuratio
Familiae linguisticae coloribus Vicipaedicis pictae
Familiae linguisticae coloribus Vicipaedicis pictae
Familiae linguisticae coloribus Vicipaedicis pictaeTabula linguarum ItaliaeDialecti Italici (gilvo Gallo-Italicae dialecti sunt, ergo etiam Lingua Ligustica)
Libellus: Qua se parla anca in Veneto, quod Latine sonat Ibi homines etiam Lingua Veneta loquuntur.

In regione Venetia Italiae homines plurimum loquuntur. Quamquam Italianae linguae dialectum saepe dicitur, etiam ab locutoribus, tamen lingua vera est. Haec lingua lexicon, grammaticam, atque ipsa dialectos habet.

Dialectus, qua Venetiis loquitur, Venessian a locutoribus, Veneziano autem Italiane appellatur.

Lingua Veneta non est confundenda cum exstincta lingua Venetica, qua homines a saeculo quinto a.C.n. ad saeculum primum loquebantur.

Lingua Veneta a Latino vulgari descendit, fortasse Venetico substrato adfecta, atque linguis Germanicarum gentium, quae saeculo quinto Italiam septentrionalem invaserunt. Scripturae, quae "Venetae" dignoscuntur, saeculo tertio decimo initium habuerunt.

Lingua gravi auctoritate fructa est in diebus rei publicae Venetae, cum statum linguae francae in mari Mediterraneo adsecuta est. Memorandi Venetae linguae scriptores sunt Ruzante (15021542) et Carolus Goldoni (17071793). Cum Ruzante tum Goldoni antiquam traditionem Comoediae artis sequentes Venetam linguam pro sermone vulgari usi sunt. Inter primos italicos auctores scaenicos aliquando censebantur, atque ludi a Goldoni scripti adhuc hodie aguntur. Alia memoranda opera sunt versiones Iliadis a Iacobo Casanova (17251798) et Franciscus Boaretti confectae, atque poemata Biagii Marin (18911985).

Memoranda quoque est scriptura, cuius titulus Diverbium de nova stella est et quae Galilaeo Galilaei (15641642) adscribitur[1].

Nexus externi

recensere


 
Stipula

Haec stipula ad linguam vel ad linguisticam spectat. Amplifica, si potes!

  1. Fons desideratus