Uncia (pondus et nummus)

(Redirectum de Uncia (pondus))
Vide etiam paginam fere homonymam: Uncia (mensura longitudinis).

Apud antiquos Romanos uncia erat mensura (longitudinis, areae, ponderis...) duodecimam partem praecipuae unitatis valens. Item fuit nummus aeneus duodecimam partem assis valens, praecipue tertio saeculo a.C.n. signatus. Post imperium Romanum quoque in pluribus regionibus Europae uncia remansit mensura ponderis tralaticia, ita ut hodieque pretium unciae auri ceterorumque metallorum pretiosorum toto orbe terrarum in mercatibus quotidie aestimatur.

Aes grave : uncia aenea grano hordei signata. Circa 275 a.C.n. 26gr.53. Prope granum globulus unus = uncia.

Nomen ipsum ab uno derivatum est[1] (confer cum "unico", similiter suffixo).

Roma antiqua

recensere

De mensura

recensere

Romani unciam ut mensuram usurpabant inter alia :

De nummo

recensere

Tertio saeculo a.C.n. ineunte cum Romani aes grave conflare coeperunt, quae prima eorum res nummaria fuit, as ob id ipsum libralis dictus libram aeris pendebat, uncia vero duodecimam partem eius, id est circiter 27gr. Uncia globulo unico valorem declarante cognoscebatur, eodem modo quo sextans duobus globulis, quadrans tribus, triens quattuor signati erant quia duas, tres vel quatuor uncias pendebant et valebant. Divisiones quoque semuncia et quartuncia nonnumquam emissae sunt.

In magno discrimine secundi belli Punici paucis annis assis pondus sexiens imminutum est ita ut as sextantarius dictus sit et circiter 54gr. pependerit. Circa 200 a.C.n. etiam unciarius factus est. A quo tempore uncia, qui minimus et vilissimus nummus factus erat (paulo plus quam 2 gr. pendere debebat), raro percussus est.

Post annos circiter 230/225 a.C.n. notae unciae fuerunt caput galeatum deae Romae ex una parte, ex altera parte prora navis : quae uncia assi gemino capite dei Iani signato respondebat. Antea aliae notae fuerunt : granum hordei, articulus digiti...

Minimi pretii nummus erat uncia, unde poeta comicus Terentius de peculio loquitur quod servus quidam unciatim, id est paulatim et aegre

Suom defrudans genium compersit miser[3]

Temporibus modernis

recensere
 
Uncia Trecensis auri.

Medio aevo non iam duodecimam sed plerumque sedecimam partem librae uncia valebat ; at aliud alibi pondus librae et unciae fuit : itaque cognomine geographico definiebatur : exempli gratia libra Parisiensis. Hodieque uncia quaedam 28gr.349 valens (nota oz) apud quasdam nationes anglice loquentes, quae fuerunt partes imperii Britannici, in usu cotidiano usurpatur, etiamsi ubique decimalis ratio grammaque in publicis rebus magis in dies dominatur.

In auro et metallis pretiosis uncia mensura internationalis est, quae valet 31gr.1034768. Uncia Trecensis dicitur ab urbe Trecis, et duodecimam partem hodie inusitatae librae Trecensis pendet.

  1. Varro LL V,171. Ernout et Meillet, Dict. etym. de la langue latine.
  2. Columella V,1,10
  3. Phormio 43-44

Nexus interni