Tragoedia lyrica (Francice tragédie lyrique), etiam tragoedia in musica (tragédie en musique) appellata, est genus operae Francicae ab Ioanne Baptista Lullio introductum et ab eius adsectatoribus usque ad alterum dimidium saeculi duodevicensimi adhibitum. Exempla huius generis usitate in fabulis ex mythologia classica vel Italicis Tassi et Ariosti carminibus epicis conduntur. Argumenta finem tragicum habere non potuerunt (revera eae plerumque non habent) sed eorum effectus nobilis et elatus esse debuit. Ordinariis generis exempliis sunt actus quinque. Superiora generis opera prologum allegoricum secuta sunt, qui, Ludovico XIV vivo, nobilia regis ingenia et eius virtum bellicum plerumque celebraverunt. Quoque actui usitate est exemplar fundamentale, quod in aria incipit, qua una ex personis principalibus animi motus exprimit; tum sequitur diverbium, cantibus recitatoriis ariisque brevibus (petits airs) immixtis, ubi propositum principale argumenti fit. Quisque actus usitatus in divertissement? finitur, quod magnas potestates choro et saltatoribus offert. Compositores ordinem harum proprietatum intra actum ob causas dramaticas aliquando mutaverunt.

Ludovicus XIV, rex Franciae (1638–1715). Tabula ab Hyacintho Rigaud picta (1701).

Notabilia generis exempla recensere

Praeter Lullium, potentissimus tragoediarum lyricarun compositor fuit Ioannes Philippus Rameau, cuius quinque exempla res summo artificio huius generis factae plerumque habentur. Certus autem liber populo gratus Médée, tragoediam Marci Antonii Charpentier, sic designat: "fortasse elegantissima saeculi septimi decimi opera Francica."[1] Saeculo duodevicensimo, Scylla et Glaucus, sola tragoedia lyrica Ioannis Mariae Leclair, a nonnullis similiter laudata est. Alii compositores huius generis spectatoribus dilecti sunt Andreas Campra (Tancrède, Idoménée), Marinus Marais (Alcyone), et Michael Pignolet de Montéclair (Jephté).

Index maiorum tragoediarum lyricarum aevi Baroci recensere

 
Ioannes Baptista Lullius, "Pater Operae Francicae."

Ioannes Baptista Lullius recensere

Opera filiorum Lullii recensere

Pascal Collasse recensere

 
Scalptura ex Almanach Royal ('Annales Regii', 1682) Charpentier habita.[2]

Marcus Antonius Charpentier recensere

Henricus Desmarets recensere

Marinus Marais recensere

Elisabetha Jacquet de La Guerre recensere

Carolus Hubertus Gervais recensere

Andreas Cardinal Destouches recensere

 
Andreas Campra.

Andreas Campra recensere

Theobaldus di Gatti recensere

Ioannes Féry Rebel recensere

Franciscus Bouvard recensere

Ludovicus de La Coste recensere

Toussaint Bertin de la Doué recensere

Ioannes Baptista Stuck recensere

Iosephus Franciscus Salomon recensere

Ioannes Baptista Matho recensere

Ioannes Josephus Mouret recensere

Franciscus Francoeur et Franciscus Rebel recensere

Iosephus Nicolaus Pancrace Royer recensere

Michel Pignolet de Montéclair recensere

 
Ioannes Philippus Rameau, innovator saeculi duodevicensimi.

Ioannes Philippus Rameau recensere

Carolus Ludovicus Mion recensere

Franciscus Colinus de Blamont recensere

Ioannes Maria Leclair recensere

Marchio de Brassac recensere

Antonius Dauvergne recensere

Ioannes Iosephus de Mondonville recensere

Notae recensere

  1. Anglice: "arguably the finest French opera of the seventeenth century" (Viking Opera Guide).
  2. Pro hac repraesentatione, vide François Filiatrault, "Un menuet de Charpentier sur un almanach royal," et Patricia M. Ranum, "Un portrait présumé de Marc-Antoine Charpentier," ambo in libro Marc-Antoine Charpentier, un musicien retrouvé, ed. Catherine Cessac (Sprimont: Mardaga, 2005), 8–23.

Nexus interni

Bibliographia recensere