Die 4 Ianuarii 2024 — Estne haec pagina ad “Tragédie lyrique” movenda?

recensere
 

Haec est disputatio petitoria Vicipaediae quae ad formulam {{Movenda}} attinet, die 4 Ianuarii 2024 paginae additam.

Tragédie lyrique (vel Tragédie en musique) non est quaelibet tragoedia in musica, sed est peculiare genus Francogallicum quod ab aliis generibus tragicis distinguitur. Ergo credo locutionem Francogallicam esse praeferendam. Sin secus, cum linguam Latinam in titulo servare velimus, etiam "Tragoedia in musica (Francia)" eligere possimus. --Grufo (disputatio) 00:45, 4 Ianuarii 2024 (UTC)Reply

Nonne "Tragoedia lyrica" vel "Tragoedia lyrica (Francia)" scribi potest? Si hoc genus Francicum sit, melius erit fortasse coniunctionem verborum iuxta Francogallicam, non iuxta Anglicam, praeponere; Vicipaedia Francogallica Tragédie lyrique praeponit. Andrew Dalby (disputatio) 09:34, 4 Ianuarii 2024 (UTC)Reply
Sic, "Tragoedia lyrica". Nescio, qua de causa hic Francogallice scribamus. Demetrius Talpa (disputatio) 15:32, 4 Ianuarii 2024 (UTC)Reply
@Demetri: Haec commentatio haud de omnibus tragoediis in musica narrat, sed tantummodo de tragoedia in musica modo Francogallico. Exempli gratia, Rigoletto Verdianus etiam est tragoedia, at, etiamsi libello Victorem Hugo imitante, non est hic tractandus. --Grufo (disputatio) 03:20, 6 Ianuarii 2024 (UTC)Reply
@Andrew: "Tragoedia lyrica (Francia)" mihi placet! --Grufo (disputatio) 03:20, 6 Ianuarii 2024 (UTC)Reply
Bene, sit "Tragoedia lyrica (Francia)", Demetrius Talpa (disputatio) 09:03, 6 Ianuarii 2024 (UTC)Reply
Revertere ad "Tragoedia lyrica (Francia)".