Woodrow Wilson
Woodrow Wilson 'Woodrow Wilson' | |
---|---|
28° Praeses Civitatum Foederatarum Americae | |
1913-1921 | |
Antecessor | Gulielmus Howard Taft |
Successor | Warren G. Harding |
Natus | 28 Decembris 1856 Staunton Virginiae |
Obiit | 3 Februarii 1924 Vasingtonia, C.C. |
Praeses vicarius | Thomas Marshall |
Factio | democratus |
Uxor | Ellen Wilson Editha Wilson |
Ars | causidicus/academicus |
Religio | Presbyterianismus |
Woodrow Wilson (natus Thomas Woodrow Wilson Stauntoniae in oppido Virginiae die 28 Decembris 1856; Vasingtoniae mortuus die 3 Februarii 1924) fuit praeses Civitatum Foederatarum a die 4 Martii 1913 usque ad diem 4 Martii 1921, primus in meridiana Civitatum Foederatarum regione natus et secundus Factionis Democraticae sodalis post Andream Jackson et Bellum Civile Americanum electus.
De vita
recensereAvus maternus, pater, et patruus Woodrow Wilson pastores Presbyteriani erant, et Ellen Axson Wilson, eius uxor prima, erat filia et nepos ministri ecclesiae.
Woodrow Wilson iurisprudentiae studuit. Postea professor historiam apud Universitatem Princetoniensem docuit, atque rector ab anno 1902 usque ad annum 1910 meruit. Anno 1912, gubernator Novae Caesareae electus est.
Wilson praeses
recensereWilson fuit praeses inter primum bellum mundanum. Bello autem confecto, praecipuus fuit inter participes deliberationis de pace componenda Lutetiae habitae (ac primus praeses Civitatum Foederatarum qui praeter fines rei publicae inter mandatum iit) et primus suasor Societatis Civitatum, quamquam postea Civitates Foederatae propter discrepantiam Senatus huic societati non interfuerunt. Huius operis gratia anno 1919, Wilson Praemium Nobelianum Pacis accepit.
Bibliographia
recensere- Thompson, Ioannes A. 2002. Woodrow Wilson. Profiles in Power. Harlow.
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Woodrow Wilson spectant. |
- Biographia officialis Domus Albae (Anglice).
- De Woodrow Wilson in pagina (nobelprize.org) Nobeliano Pacis Praemio dicata (Anglice).