The Dawn of Everything
The Dawn of Everything. A New History of Humanity ('Diluculum omnium rerum. Nova historia humanitatis') est liber magnus anno 2021 divulgatus a Davide Graeber, anthropologo et activista Americano, et Davide Wengrow, archaeologiae professore Britannico. Quidquid de cunabulis historiae humanae cognovimus et conventionaliter praecipimus, id ab auctoribus huius libri in quaestionem vocatur. An iusto iure, ambiguum est, nam non solum sunt, qui librum quam maxime laudent, sed etiam sunt, qui librum putent protervo animo scriptum esse.
Nulla Vicipaediae Latinae pagina huc annectitur. Quaesumus in alias commentationes addas nexus ad hanc paginam relatos. Quo facto hanc formulam delere licet.
|
Reprehensiones magnarum narrationum
recensereGraeber & Wengrow hunc librum 700 paginarum per annos 2010 ferme alternis vicibus conscripserunt, quo studiis responderent certorum anthropologorum et historicorum, sicut Iubal Nois Harari, historiae professoris Universitatis Hebraicae Hierosolymitanae, Francisci Fukuyama, philosophi politici Americani, et Iared Diamond, professoris Universitatis Californiensis Angelopolitanae, quorum narrationes evolutionarias in quaestionem vocant.
Itaque negant G & W culturam agri quadam inventione repentina natam esse, contra Harari (2011/2015), qui homines ad triticum colendum adlectos esse prae se fert. Testimonio archaeologico nixi ostendunt agriculturam diutissime in experimentis ludibundis positam esse, nam constabat inter complures populos praehistoricos domesticationem herbarum opus arduum esse. Nullam igitur inventionem repentinam factam esse; agriculturam multorum milium annorum decursu sensim et pedetemptim progressam esse.
Porro G & W hominum ordinationem politicam primo in formatione "societatularum", quas haberent simiae panum generis, positam esse negant, adversati Francisco Fukuyama (2011) adfirmantesque venatores conlectoresque non in familiis aequalibus aliquot decem hominum, sed in communitatibus quam diversissimis vixisse, ita ut alii in parvis familiis, alii in maioribus gentibus viverent. Recentissimis ostensis archaeologicis et anthropologicis testimoniis etiam numerus Dunbar, qui dicitur,[1] in dubium vocandus esse videtur, nam nihil ardui fuisse videtur venatoribus conlectoribusque in communitatibus plus quam 150 hominum versari.
Etiam negant G & W agricultura rem privatam natam esse, dicuntque fieri posse, ut primae communitates in agricultura positae paene omnes sine hierarchiis essent, multaeque primae urbes praehistoricae aequabiliter, sine regibus aliisque ducibus, sine militum et grapheocratarum gradibus, viverent. G & W omnino adversantur opinioni, quem habet Iared Diamond (2012), populos hominum multitudine abundantes sine ducibus regi non posse. Nam opinionem contrariam adserunt: parvas venatorum conlectorumque greges ad extremum hierarchiam imperatoriam habuisse, et in marginibus maiorum aequaliorumque communitatum vixisse; urbes maiores iam ante agriculturam fuisse.
De saeculo erudito Europae
recensereIn capitulo secundo Graeber & Wengrow originem illuminismi Europaei describunt. Contra opinionem vulgatam, libertatem aequabilitatem democratiam aliasque imagines summae perfectionis, quas hodie magni existimamus, non apud solos Europaeos natas et per omnes gentes diffusas esse. Quem motum idealem ex Europaeorum cum Americanos primitivos dialogo excitatum esse dicunt.
Ioannes Iacobus Russavius, qui inter insignissimis philosophis saeculi eruditi numeratur, libro anno 1755 edito, num inaequabilitas inter homines proprium fuerit homini naturali, quaesivit.[2] G & W autem non sine quadam petulantia sciscitantur, num Russavius tantam quaestionem, necopinatam in Francia saeculi XVIII, monarchia absoluta sine ulla experientia aequabilitatis, sua sponte ponere potuisset. Secundum auctores, inaequabilitas socialis quastio magni momenti facta est, cum civitates Europaeae parum provectae ad oeconomian globalem coniunctae essent, et praesertim, cum America saeculo XVI ab Hispanis expugnata esset.
In his inprovisis rebus alienis, eruditis Europaeis deliberandum erat, qua ratione cum moribus non solum Sinensium et Indorum, sed etiam novorum hominum ignotissimorum, se commetirentur. Nam acriter disceptabant, an ullo pacto adprobare possent conquistatores vim novis adferentes populis, qui Europaeis nulli periculo esse videbantur. Etiam dubium erat, an paganorum loco poni possent Mundi novi homines, qui numquam verba Iesu audissent. Praeterea ambiguum erat, utrum hominum an bestiarum loco ponendi essent isti Americani alienorum morum. Admonebant tamen eruditi, populos Americanos civitates ordinatas habere nec legibus carere, mentem rationemque a Deo datas possidere; ergo, luce clarius hominum loco ponendos esse.
Eodem tempore ex America novi mores notionesque in Europam manabant, et eruditi Europaei reprehensiones populorum Americanorum libenter accipere coeperunt. Ex hoc loquendi et audiendi commercio natus est illuminismus qui Europaeus dicitur, etsi non solum ab Europaeis elementis ortus. Nam demiranti, unde eruditis Francicis saeculi XVIII in mentem venerit de inaequalitate hominum loqui, obviam venit ordo longus doctorum Europaeorum de remotorum populorum natura argumentantium. Praesertim, quomodo apud populos in parte septentrionali orae orientalis Americae Septentrionalis habitantes, societates et communitates formari solerent, disputabatur. Magna pars sermonum, qui apud eruditos Europaeos habebantur, ad scripta Americam tractantia Gabrielis Sagard, fratris Franciscani ordinis, referebat.
Sagard de Huronis sive Wendatis scripsit:[3] hos, cum in Francia permultos mendicos versari audissent, vehementer inliberalitatem Europaeorum reprobasse scripsit. Quid de libertate? Liberi hominis esse non parere ducibus indignis honore. Americani nativi Europaeos velut servorum loco esse putabant.
G & W etiam opera commemorant baronis de Lahontan, qui de sermonibus, quos ineunte saeculo XVIII cum Americanis nativis habuerat, scriptis suis narravit. Quibus dialogis sine dubio certas res exaggeravit, sed veri simile est non commenticios sed re vera habitos esse sermones illos. In itinerario suo Lahontan Kandiaronk[4] ducem et sapientem mores Europaeorum vehementer vituperantem profert:
Sex annos consumpsi statum communitatum Europaearum contemplans, nec unum quidem perhibere possum exemplum humaniter agendi, et sincere puto ita non se habere, nisi vos animis obstinaretis 'meaum' a 'tuo' separare. Hoc affirmo: quod pecuniam appellatis, id diabolus daemoniorum est, tyrannus Francorum, origo omnium malorum, molestia animae et flagrum viventium. Imaginari se salvà animà vivere posse in terra pecuniae, id est velut imaginari se imo lacu vitam suam servare posse.
- J’ai passé six ans à réfléchir sur l’état de la société européenne et je ne peux toujours pas penser à une seule façon d’agir qui ne soit pas inhumaine, et je pense sincèrement que cela ne peut qu’être le cas si vous vous en tenez à vos distinctions de ’mien’ et de ’tien’. J’affirme que ce que vous appelez argent est le diable des démons ; le tyran des Français, la source de tous les maux ; le fléau des âmes et l’abattoir des vivants. Imaginer qu’on puisse vivre au pays de l’argent et préserver son âme, c’est comme imaginer qu’on puisse préserver sa vie au fond d’un lac.[5]
Kandiaronk osor oeconomiae pecuniariae se praestat — secundum Lahontan, cui alii fidem faciunt, dubitantibus aliis. Lamentatio Kandiaronkiana, quae cum alia tum religionem, res politicas, valetudinem, vitam sexualem tractat, animos Europaeorum adeo inebriavit, ut Lahontan paulisper homo celeberrimus factus sit. Cum Kandiaronk (vel Lahontan?) eloquenter pecuniam respuat, quaestio oritur, num permutatio mercium omnino alienum esset oeconomiae Huronorum, nam postremo pecunia una est, et quidem habilissima, ex mercibus, quae permutationibus intersunt. Fieri quidem potest, ut, quia omnia communia essent, oeconomia Huronorum non in mercium permutatione posita esset.
Notae
recensereBibliographia
recensere- Diamond, Jared (2012) The World Until Yesterday. What Can We Learn from Traditional Societies? Penguin UK.
- Dunbar, R.I.M. (1993) Coevolution of neocortical size, group size and language in humans, Behavioral and Brain Sciences 16 (4): 681-735.
- Fukuyama, Francis (2011) The Origins of Political Order: From Pre-Human Times to the French Revolution. Profile.
- Harari, Yuval Noah (2015) Sapiens: A Brief History of Humankind. Random House. [2011 prima editio Hebraica: קיצור תולדות האנושות].
- Lahontan, Louis Armand de Lom d’Arce (1703) Supplément aux Voyages du Baron de Lahontan, Ou l’on trouve des dialogues curieux entre l’Auteur et Un Sauvage de bon sens qui a voyagé. Ediderunt Rèal Ouellet & Alain Beaulieu. Presses de l’Université de Montréal.
- Sagard, Gabriel (1632) Le Grand Voyage du Pays des Hurons. Denys Moreau.