Thaddeus Stephanus Zieliński (Polonice Tadeusz Stefan Zieliński; Russice Фаддей Францевич Зелинский, tr. Faddej Francevič Zelinskij), qui dicitur etiam Eheu (in familia nobili Polonica natus die 14 Septembris 1859 in vico Skrypcynci apud Umanam[1] tunc gubernii Kioviensis Imperii Russici et nunc regionis Circassiensis Ucrainae – mortuus est die 8 Maii 1944 in Schöndorf Bavariae superioris) fuit scriptor, philologus et antiquitatis studiosus Russicus et Polonicus.

Wikidata Thaddaeus Zieliński
Res apud Vicidata repertae:
Thaddaeus Zieliński: imago
Thaddaeus Zieliński: imago
Nativitas: 14 Septembris 1859; Skrypchyntsi
Obitus: 8 Maii 1944; Schondorf am Ammersee
Patria: Imperium Russicum, Second Polish Republic

Vita et opera recensere

Thaddeus Zieliński, alumnus Universitatis Lipsiensis, anno 1880 in hac universitate gradum doctoris philosophiae pro dissertatione sua de annis ultimis secundi belli Punici obtinuit. Anno 1883 dissertationem pro gradu magistri in Universitate Petropolitana defensit et factus est privatim docens in facultate historico-philologica universitatis illius. Anno 1887 dissertationem de comoedia Atticae antiquae pro gradu doctoris philologiae classicae in Universitate Dorpatensi defensit. Autumno eiusdem anni professor extraordinarius et anno 1890 professor ordinarius cathedrae philologiae classicae Universitatis Petropolitanae factus est, annis ab 1906 ad 1908 etiam decanus facultatis historico-philologicae ibi fuit. Anno 1893 socius correspondens Academiae Scientiarum Petropolitanae electus, ab extremo anno 1916 eius socius honoratus fuit. Res novas Russiae anni 1917 damnavit, et anno 1918 in rem publicam Polonicam sui iuris venit, ubi ad officium professoris et praefecti cathedrae philologiae classicae Universitatis Varsoviensis invitatus fuit. Quum anno 1920 in Russiam revenit, anno 1922 terram illam in perpetuum modum liquit et in Poloniam emigravit, ubi denuo in Universitate Varsoviensi favebat operi. Anno 1933 socius Academiae Litterarum Polonicae electus est. Anno 1939, Universitate Varsoviensi secundi belli mundani causa dissoluta, Zieliński in Bavariam ad filium suum movit, ubi ad mortem suam colebat.

Plus quam 800 opera scientifica (praesertim de litteris Graecis et Latinis et religionibus Aevi Classici) Russice, Polonice, Theodisce et Latine scripsit et in lucem edidit. Etiam opera Ciceronis, Ovidii, Sophoclis et Titi Livii in Russicam interpretavit.

Notae recensere

  1. J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972, 3 voll.) 1 2 3

Lege etiam recensere

Nexus externi recensere

  Lexica biographica:  • Большая российская энциклопедия • Teuchos • Deutsche Biographie