Termitaradus
Termitaradus est parvum tropicopolitanum genus heteropterorum familiae Termitaphididarum.[1] Termitaradi exstantes plerumque sunt parvi, a 2 mm ad 4 mm fere longi, complanati, laminis e quoque corporis segmento extendentibus, rotundi squamosique visu. Similiter species exstinctae praeter Termitaradum proteram, qui ad 7 mm longus est.[1] Omnes Termitaphididae sunt inquilini, qui in nidis hostium habitant, qui species isopterorum sunt, speciebus Termitaradorum solum e familia Rhinotermitidarum notis.[1] Familia, quamquam res distincta inter Aradoidea diu habita, fortasse est magnopere evoluta Aradidarum copia generum, ut David Grimaldi et Michael Engel entomologi anno 2008 coniectaverunt.[1] Termitaphis, aliud genus inter Termitaphididas positum, Termitaphidem circumvallatam, speciem monotypicam, comprehendit, quae nidos Termitidarum in Columbia occupat.[1]
Classis : Insecta
Ordo : Hemiptera
Subordo : Heteroptera
Infraordo : Pentatomomorpha
Superfamilia : Aradoidea
Familia : Termitaphididae
Genus : Termitaradus
Species
recensereSunt in genere octo species exstantes, quarum omnes per orbem terrarum inveniuntur, in tropicis Americae Mediae Australisque, Africae, Asiae, et Australiae regionibus, ac tres species exstinctae, quae in sucino Dominiciano Miocaeno et una in sucino Chiapasensi ab Oligocaeno exeunte ad Miocaenum ineunte reperiuntur.[1][2]
Notae
recensereBibliographia
recensereNexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Termitaradum spectant. |