Aradoidea sunt superfamilia heteropterorum ordinis Hemipterorum. Cui sunt duae familiae: Aradidae et Termitaphididae. Piesmatidae autem, in Lygaeoidea usitate digestae, ad hanc superfamiliam fortasse pertinent.[1] Haec insecta sunt parva, plerumque minus quam unum centimetrum longa. Corpus ovale et complanatum; color tristis, obscurus, sordidus est.

Coiens Aradi cinnamomei par prope alium marem

Classis : Insecta 
Ordo : Hemiptera 
Subordo : Heteroptera 
Infraordo : Pentatomomorpha 
Superfamilia : Aradoidea 
   
Subdivisiones: Familiae
*Aradidae
  1. Grimaldi et Engel 2007.

Bibliographia

recensere
  • Grimaldi, David A., et Michael S. Engel. 2007. An Unusual, Primitive Piesmatidae (Insecta: Heteroptera) in Cretaceous Amber from Myanmar (Burma). American Museum Novitates 3611: 1-17. doi:10.1206/0003-0082(2008)3611[1:AUPPIH]2.0.CO;2. PDF.

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Aradoidea spectant.